Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
Galli
et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia corporibus gerentes tela fessique et stando et
[p. 380]
vulneribus ne primum quidem impetum et clamorem
Romanorum tulerunt.
[2]
fuga ad castra inclinavit; sed
pauci intra munimenta sese recepere; pars maior
dextra laevaque praelati, qua quemque impetus tulit,
[3]
fugerunt. victores usque ad castra secuti ceciderunt
terga; deinde in castris cupiditate praedae haeserunt,
[4]
nec sequebatur quisquam. in cornibus Galli diutius
steterunt, quia serius ad eos perventum est; ceterum
ne primum quidem coniectum telorum tulerunt.
[5]
consul
quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non
poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequendos hostis misit.
[6]
per aliquantum spatium secuti
non plus tamen octo milia hominum in fuga—nam
pugna nulla fuit—ceciderunt; reliqui flumen Halyn
traiecerunt.
[7]
Romanorum pars magna ea nocte in
castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul
reduxit. postero die captivos praedamque recensuit,
quae tanta fuit, quantam avidissima rapiendi gens,
cum cis montem Taurum omnia armis per multos
annos tenuisset, coacervare potuit.
[8]
Galli ex dissipata
passim fuga in unum locum congregati, magna pars
saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores
de pace ad consulem miserunt.
[9]
eos Manlius Ephesum
venire iussit; ipse—iam enim medium autumni erat
— locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere
properans victorem exercitum in hiberna maritimae
orae reduxit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.