Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
hoc metu iniecto Lacedaemoniis
imperatum prlimum, uti muros diruerent; deinde, ut
omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos
[p. 386]
militassent, terra Laconica excederent;
[2]
tum uti quae
servitia tyranni liberassent—ea magna multitudo
erat—ante diem certam abirent; qui ibi mansissent,
eos prendendi abducendi vendendi Achaeis ius esset;
[3]
Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis
fore et de omnibus rebus facilius consensuros.
[4]
nihil
oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec
aegrius passi sunt quam exules reduci.
[5]
decretum
Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est;
[6]
et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos—ita
enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant—urbe
excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur
exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit.
[7]
multi comprehensi venierunt. porticus ex ea pecunia
Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam
Lacedaemonii diruerant.
[8]
et ager Belbinates, quem
iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum,
quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante.
[9]
per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu
Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat
damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos
annos adsuerant, sublata.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.