previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes versibus haud inconditis dare vates dicuntur. [2] hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt, [3] ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. eodem et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone venit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. [4] consul tribuno militum misso cum modica manu castellum vi cepit, captum Alabandensibus reddit. ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra. [5] huius amnis fontes Celaenis oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit; migratum inde haud procul veteribus Celaenis, novaeque [p. 364] urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis. [6] et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet, Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse. [7] Maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde Ionas in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum est. [8] ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum venit. [9] parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat. [10] discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. [11] inde ad Gordiutichos quod vocant processum est. ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum. in finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae vergit ad Pamphylium mare. integris viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros. [12] tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbavere; deinde. ut apparuit nec numero se nec virtute pares esse, in urbem compulsi veniam erroris petebant, dedere urbem parati. [13] quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (68 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.67
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (33):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leusus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maeander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marsyas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miletus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oraculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oroandenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Priene
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Albanda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Albandenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiochia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apama
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apamea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollinis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celaenae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corragus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gordiutichos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Harpasus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hiera Come
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORA´CULUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANTIOCHEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GORDIUTI´CHOS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HA´RPASUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAEANDER
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAGNE´SIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TABAE
    • Smith's Bio, A'pama
    • Smith's Bio, Athenaeus
    • Smith's Bio, Seleucus Iv. or Seleucus Philopator
  • Cross-references in general dictionaries to this page (21):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: