Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
dum haec in Asia geruntur, in ceteris
provinciis tranquillae res fuerunt. censores Romae
T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt;
[2]
princeps in senatu tertium lectus P.
Scipio Africanus; quattuor soli praeteriti sunt, nemo
curuli usus honore. et in equitatu recensendo mitis
admodum censura fuit.
[3]
substructionem super Aequimelium in Capitolio et viam silice sternendam a porta
Capena ad Martis locaverunt.
[4]
Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romae
[p. 381]
censerentur. aquae ingentes eo anno fuerunt; Tiberis
duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit.
[5]
ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis
perfecto, alter consul M. Fulvius perdomitis Aetolis
cum traiecisset in Cephallaniam, circa civitates insulae
misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli
fortunam experiri mallent.
[6]
metus ad omnes valuit,
ne deditionem recusarent. obsides inde imperatos pro
viribus inopes populi * * vicenos autem Cranii et Palenses et Samaei dederunt.
[7]
insperata pax Cephallaniae
adfulserat, cum repente una civitas, incertum quam
ob causam, Samaei desciverunt.
[8]
quia opportuno loco
urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare
cogerentur ab Romanis. ceterum ipsine sibi eum
finxerint metum et timore vano quietum excitaverint
malum,
[9]
an iactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis
iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum
quidem precibus—miserat enim sub muros consul
ad temptandam misericordiam parentium populariumque—desistere ab incepto voluerunt.
[10]
oppugnari
deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta
urbs est.
[11]
apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant, inpigre milites
perfecerunt. duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.