Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
exitu prope anni M. Valerius consul ex
Liguribus ad magistratus subrogandos Romam venit
nulla memorabili in provincia gesta re, ut ea probabilis morae causa esset, quod solito serius ad comitia
venisset.
[2]
comitia consulibus rogandis fuerunt a. d.
[3]
XII. Kal. Martias; creati M. Aemilius Lepidus C. Flaminius. postero die praetores facti Ap. Claudius
Pulcher Ser.
[4]
Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L.
Terentius Massaliota Q. Fulvius Flaccus M. Furius
Crassipes.
[5]
comitiis perfectis, quas provincias praetoribus esse placeret, retulit ad senatum consul. decreverunt duas Romae iuris dicendi causa, duas extra
Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Tarentum et Galliam;
[6]
et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q.
Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Siciliam, Q. Fulvius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum,
M. Furius Galliam.
[7]
eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius,
quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu
[p. 396]
M. Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt
legatis et Carthaginem avecti.
[8]
in Liguribus magni belli et gliscentis in dies
magis fama erat. itaque consulibus novis, quo die
de provinciis et de re publica retulerunt, senatus
utrisque Ligures provinciam decrevit.
[9]
huic senatus
consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse
praedicans consules ambos in valles Ligurum includi,
[10]
M. Fulvium et Cn. Manlium biennium iam, alterum
in Europa, alterum in Asia, velut pro Philippo atque
Antiocho substitutos regnare. si exercitus in his terris
esse placeat, consules iis potius quam privatos praeesse oportere.
[11]
vagari eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio
venditantis. si eas provincias exercitibus obtinere
opus esset, sicut M'. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fulvius et Cn. Manlius successissent consules,
[12]
ita Fulvio Manlioque C. Livium et M. Valerium
consules debuisse succedere. nunc certe, perfecto Aetolico bello, recepta ab Antiocho Asia, devictis Gallis,
aut consules ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicae debere.
[13]
senatus his auditis in sententia perseveravit,
ut consulibus ambobus Ligures provincia esset; Manlium Fulviumque decedere de provinciis et exercitus
inde deducere ac redire Romam placuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.