Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
A concilio, ubi ad consulem inter Achaeos
Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fulvius, quia
iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus
Romam creavit consules M. Valerium Messalam et
C. Livium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum
inimicum eo quoque anno petentem deiecisset.
[2]
praetores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius
Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher
L. Manlius Acidinus.
[3]
comitiis perfectis consulem M.
Fulvium in provinciam et ad exercitum redire placuit,
eique et collegae Cn. Manlio imperium in annum
[p. 387]
prorogatum est.
[4]
eo anno in aede Herculis signum
dei ipsius ex decemvirorum responso, et seiuges in
Capitolio aurati a P. Cornelio positi; consulem dedisse
inscriptum est.
[5]
et duodecim clipea aurata ab aedilibus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio
Galba sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob
annonam compressam damnarunt;
[6]
et aedilis plebi Q.
Fulvius Flaccus duo signa aurata uno reo damnato
— nam separatim accusaverant—posuit; collega
eius A. Caecilius neminem condemnavit. ludi Romani
ter, plebei quinquiens toti instaurati.
[7]
M. Valerius Messala inde et C. Livius Salinator
consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica
deque provinciis et exercitibus senatum consuluerunt.
[8]
de Aetolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri
Pisae cum Liguribus, alteri Gallia provincia decreta
est.
[9]
comparare inter se aut sortiri iussi et novos
exercitus, binas legiones, scribere, et ut sociis Latini
nominis quina dena milia peditum imperarent et mille
et ducentos equites.
[10]
Messalae Ligures, Salinatori obtigit Gallia. praetores inde sortiti sunt: M. Claudio
urbana, P. Claudio peregrina iurisdictio evenit; Q.
Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius
Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.