Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione
milites in hunc maxime modum adlocutus est consul:
[2]
'non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt
gentium Gallos fama belli praestare.
[3]
inter mitissimum
genus hominum ferox natio pervagata bello prope
orbem terrarum sedem cepit. procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii;
[4]
ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia,
[5]
et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria
composita ad terrorem. sed haec, quibus insolita atque
insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam vanitates notae
sunt.
[6]
semel primo congressu ad Aliam eos olim fugerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos
iam annos pecorum in modum consternatos caedunt
fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam
de toto orbe terrarum acti sunt. iam usu hoc cognitum
[p. 369]
est:
[7]
si primum impetum, quem fervido ingenio
et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et
lassitudine membra, labant arma; mollia corpora,
molles, ubi ira consedit, animos sol pulvis sitis, ut
ferrum non admoveas, prosternunt.
[8]
non legionibus
legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus
cum viro congrediendo T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam rabiem vinceret Romana virtus, docuerunt.
[9]
iam M. Manlius unus agmine scandentis in
Capitolium detrusit Gallos. et illis maioribus nostris
cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat;
hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci vere,
[10]
quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non
tantum semina ad servandam indolem valent, quantum
terrae proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat.
[11]
Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem
terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios
degenerarunt;
[12]
Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex
Spartana dura illa et horrida disciplina mansit?
[13]
est
generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum
alienae terrae in id, quo alitur, natura vertente se,
degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis,
[14]
sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores, caedetis. magis vereor, ne parum inde gloriae, quam ne
nimium belli sit.
[15]
Attalus eos rex saepe fudit fugavitque. nolite existimare beluas tantum recens captas
feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum
diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum
feritate mulcenda non eandem naturam esse.
[16]
eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? extorres inopia agrorum profecti domo per
asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam
pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras
ceperunt.
[17]
duratos eos tot malis exasperatosque accepit
terra, quae copia omnium rerum saginaret. uberrimo
[p. 370]
agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis
omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas.
[18]
vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda
quam primum amoenitas est Asiae: tantum hae peregrinae voluptates ad extinguendum vigorem animorum
possunt; tantum contagio disciplinae morisque accolarum valet.
[19]
hoc tamen feliciter evenit, quod sicut
vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Graecos
parem illi antiquae obtinent,
[20]
cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis,
quam si servantis anticum specimen animorum Gallos
vicissetis.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.