Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39.
consul in
hoc foedus iuravit; ab rege qui exigerent iusiurandum,
profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum
forte ab Oroandis rediit.
[2]
et Q. Fabio Labeoni, qui
classi praeerat, scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quaeque ibi naves regiae essent, concideret cremaretque.
[3]
profectus ab Epheso quinquaginta tectas
naves aut concidit aut incendit. Telmessum eadem
expeditione territis subito adventu classis oppidanis
recipit.
[4]
ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi
qui ibi relicti erant, per insulas in Graeciam traiecit.
Athenis paucos moratus dies, dum Piraeum ab Epheso
naves venirent, totam inde classem in Italiam reduxit.
[5]
Cn. Manlius cum inter cetera, quae accipienda
ab Antiocho erant, elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnis dedisset, causas deinde civitatium, multis inter novas res turbatis, cognovit.
[6]
et
Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam,
[7]
remissa in amicitiam est acceptus. civitatium autem
cognitis causis decem legati aliam aliarum fecerunt
condicionem. quae stipendiariae regi Antiocho fuerant
et cum populo Romano senserant, iis immunitatem
dederunt;
[8]
quae partium Antiochi fuerant aut stipendiariae Attali regis, eas omnes vectigal pendere Eumeni iusserunt. nominatim praeterea Colophoniis, qui
[p. 392]
in Notio habitant, et Cymaeis et Mylasenis immunitatem concesserunt;
[9]
Clazomeniis super immunitatem
et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis
quem sacrum appellant agrum restituerunt,
[10]
et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam
ob recentia ulla merita quam originum memoria.
[11]
eadem et Dardanum liberandi causa fuit. Chios quoque et Zmyrnaeos et Erythraeos pro singulari fide,
quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in
omni praecipuo honore habuerunt.
[12]
Phocaeensibus et
ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut
legibus antiquis uterentur permissum.
[13]
Rhodiis adfirmata, quae data priore decreto erant; Lycia et
Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum.
[14]
regi Eumeni Chersonesum in Europa et
Lysimachiam, castella, vicos, agrum, quibus finibus
tenuerat Antiochus, adiecerunt;
[15]
in Asia Phrygiam
utramque—alteram ad Hellespontum, maiorem alteram vocant—et Mysiam, quam Prusia rex ademerat,
[16]
ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam
et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum.
[17]
de Pamphylia disceptatum inter Eumenem
et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra
pars ultra Taurum est, integra res ad senatum reicitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.