Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51.
tribuni vetera luxuriae
crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Pleminianum
[p. 406]
tumultum cum ad fidem praesentium criminum
retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae captae reum accusarunt:
[2]
filium captum sine
pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem,
tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque
esset, ab Antiocho cultum;
[3]
dictatorem eum consuli,
non legatum in provincia fuisse; nec ad aliam rem
eo profectum, quam ut, id quod Hispaniae Galliae
Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc
Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque appareret,
[4]
unum hominem caput
columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis
civitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eius
pro decretis patrum, pro populi iussis esse. infamia
intactum invidia, qua possunt, urgent.
[5]
orationibus in
noctem perductis prodicta dies est.
[6]
ubi ea venit, tribuni in Rostris prima luce consederunt; citatus reus
magno agmine amicorum clientiumque per mediam
contionem ad Rostra subiit silentioque facto '
[7]
hoc'
inquit 'die, tribuni plebis vosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa
bene ac feliciter pugnavi.
[8]
itaque, cum hodie litibus
et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo
in Capitolium ad Iovem optimum maximum Iunonemque et Minervam ceterosque deos, qui Capitolio atque
arci praesident,
[9]
salutandos ibo, hisque gratias agam,
quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt.
[10]
vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite
mecum, et orate deos, ut mei similes principes habeatis,
[11]
ita, si ab annis septemdecim ad senectutem
semper vos aetatem meam honoribus vestris anteistis,
[12]
ego vestros honores rebus gerendis praecessi.' ab
Rostris in Capitolium ascendit. simul se universa
contio avertit et secuta Scipionem est, adeo ut postremo scribae viatoresque tribunos relinquerent, nec
cum iis praeter servilem comitatum et praeconem,
[p. 407]
[13]
qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset. Scipio
non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia
templa deum cum populo Romano circumiit.
[14]
celebratior is prope dies favore hominum et aestimatione
vera magnitudinis eius fuit, quam quo triumphans
de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est invectus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.