Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
profectus ab Ambracia consul in mediterranea
Aetoliae ad Argos Amphilochium—viginti duo milia
ab Ambracia abest—castra posuit.
[2]
eo tandem legati Aetoli mirante consule, quod morarentur, venerunt. inde, postquam approbasse pacem concilium
Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur,
[3]
C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. praeoccupatas auris animosque principum Romae criminibus Philippi invenerunt, qui per legatos, per litteras
Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi
querens, praesidiaque sua, postremo filium etiam Persea
ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum.
[4]
Rhodii tamen et Athenienses
cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon
Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur movisse;
[5]
qui
vulgata similitudine, mari tranquillo, quod ventis concitaretur, aequiperando multitudinem Aetolorum, usus,
cum in fide Romanae societatis mansissent, insita
gentis tranquillitate quiesse eos aiebat;
[6]
postquam flare
ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas
et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum
intulisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.