Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
tribus locis, sicut ante
dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quae
omnia simul, sed nec apparatu nec vi simili, Aetoli
adgressi sunt:
[2]
alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente
flammis acie, advenere.
[3]
multos primo impetu custodes
oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in
castra est perlatus datumque a consule signum, arma
capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur.
[4]
uno in loco ferro ignique gesta res; ab
duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam
inissent certamen, Aetoli abscesserunt; atrox pugna
in unum inclinaverat locum.
[5]
ibi diversis partibus duo
duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur
et prope certa fovebant spe iam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium invasurum.
[6]
haec res
aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum,
[7]
postquam nullum ex composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam vix tuto
receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum
incensa et pluribus aliquanto, quam ab ipsis ceciderant,
interfectis. quodsi ex composito acta res fuisset, haud
dubium erat expugnari una utique parte opera cum
magna caede hostium potuisse.
[8]
Ambracienses quique
intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto
recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi
ab suis segniores ad pericula erant.
[9]
iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi
per muros et turres ex tuto pugnabant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.