[262] obtusi hebetis. et obtusum est quidquid sine acumine est vel calore, ut "non obtusa adeo gestamus pectora Poeni". et an- tiqui 'n' litteram addebant, quod nos propter euphoniam in aliqui- bus detraximus, ut 'obtusus'; in aliquibus enim remansit, ut 'tun- sus'. lintres fluviales naviculas. sane non sine ratione lintrium meminit, quia pleraque pars Venetiarum, fluminibus abundans, lintri- bus exercet omne commercium, ut Ravenna, Altinum, ubi et venatio et aucupia et agrorum cultura lintribus exercetur. alii lintres, in quibus uva portatur, accipiunt.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.