[280] hinc demum hippomanes vero quod n. d. p. scit lectum esse apud Hesiodum, herbam esse quandam, quae hippomanes vo- catur, quasi ἵππου μανία: si enim eam comederint equi, furore quatiuntur. unde nunc adiecit 'vero quod nomine dicunt': nam vult illam herbam abusive hippomanes dictam, quod possint equi furere et alia quacumque ratione. re vera autem hippomanes dicit esse virus, defluens ex equarum inguinibus quo tempore feruntur amoris furore, ut sit hippomanes virus natum ἀπὸ τῆς μανίας τῆς ἵππου. ordo 'hinc virus lentum ab inguine destillat, quod vero nomine hippomanes dicunt pastores'. 'vero nomine' quoniam Theocritus herbam dicit nasci in Arcadia, qua gustata equae in libidinem arde- scunt, et Theophrastus carunculam in fronte equini pulli. 'hippomanes' ἀπὸ τῆς ἵππου μανίας, id est ab equae insania, defluens ex equarum inguinibus, quo tempore virus natum ἀπὸ τῆς μανίας τῆς ἵππου.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.