[499] aut dolvit miserans inopem aut invidit habenti Cicero in Tusculanarum quinto libro hoc tractat, in quem cadit una mentis perturbatio, posse in eum omnes cadere, sicut potest omni virtute pollere, cui virtus una contigerit. unde nunc Vergi- lius noluit rustico adsignare misericordiam, ne ei daret etiam ce- teras animi passiones, quas novimus et a bonis et a malis rebus venire: a bonis opinatis duas, unam praesentis temporis, ut gau- dium, et unam futuri, ut spem; a malis similiter duas, unam prae- sentis, ut dolorem, et unam futuri, ut metum: quas passiones esse animi non dubium est, unde etiam ipse ait in sexto "hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque", Sallustius etiam in Catilinae bello ait "omnes homines, qui de rebus dubiis consultant, ab odio amicitia, ira atque misericordia va- cuos esse decet. nam animus haud facile verum providet, ubi illa officiunt". ergo aut secundum Ciceronis tractatum hoc dixit; aut, quod absolutius est, intellegamus, ideo rusticum pauper- tatem non dolere, quod eam malum esse non credit, sed munus deorum: Lucanus de paupertate "o munera nondum in- tellecta deum". est et aliud, quod possumus accipere: ideo rusti- cum nec bonis nec malis alienis moveri, quia eis non interest, quippe qui ab urbibus est remotus. et aliter: non crudelem rusticum inducit, qui inopis non misereatur, sed qui sciens paupertatem malum non esse, pauperis non doleat sortem: et ideo adiecit 'aut invidit ha- benti', quia non invidet, sciens divitias bonas non esse.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.