[383] thesidae Athenienses, qui primi ludos instituere Libe- ralia. et aliter: quidam legunt 'ingeniis', ut sit, praemia posuerunt ingeniis. dabatur autem hircus praemii nomine: unde hoc genus poe- matis tragoediam volunt dictam. et 'Thesidae posuere' ideo, quia primi Athenienses Liberalia statuerunt. Thesidae dicti a rege Theseo. compita ut Trebatio placet, locus ex pluribus partibus in se, vel in easdem partes ex se vias atque itinera dirigens, sive is cum ara, sive sine ara, sive sub tecto, sive sub divo sit, ubi pagani agrestes, bucina convocati, solent certa inire concilia: hinc et lares compitalicii et feriae compitaliciae.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.