[30]
Vtrum
igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium
an sectorem Cn. Pompei vivere Antonium1? qui vero
praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium
gentium virtute2 princeps. quid reliquos clarissimos viros
commemorem? Nostis omnis. magis vereor ne longum
me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis.
qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! quid
multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut
magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non venerunt.
nunc reliqua attendite.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.