This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
66.
Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore territus quosdam occurrentium obturbavit. tanta inde consternatio inrupisse Germanos credentium ut cuncti ruerent ad
portas, quarum decumana maxime petebatur, aversa hosti
et fugientibus tutior. Caecina comperto vanam esse formidinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne
manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proiectus in limine portae miseratione demum, quia per corpus
legati eundum erat, clausit viam: simul tribuni et centuriones falsum pavorem esse docuerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.