[18] centum quadriiugos a. a. f. c. id est unius diei exhibebo circenses, quia, ut Varro dicit in libris de gente populi Romani, olim xxv. missus fiebant. sed vicesimus quintus dicebatur aerarius, eo quod de collatione populi exhibebatur: qui desiit esse, postquam conferendae pecuniae est consuetudo sublata: unde hodieque per- mansit, ut ultimus missus appelletur aerarius. ergo 'centum cur- rus' secundum antiquitatem dixit, sicut etiam 'ad flumina'. olim enim in litore fluminis circenses agebantur, in altero latere positis gladiis, ut ab utraque parte esset ignaviae praesens periculum: unde et circenses dicti sunt, quia exhibebantur in circuitu ensibus positis; licet alii a circumeundo dicant circenses vocari.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.