Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
At Tiberius nihil intermissa rerum cura, negotia pro
solaciis accipiens, ius civium, preces sociorum tractabat;
factaque auctore eo senatus consulta ut civitati Cibyraticae
apud Asiam, Aegiensi apud Achaiam, motu terrae labefactis, subveniretur remissione tributi in triennium. et
Vibius Serenus pro consule ulterioris Hispaniae de vi publica damnatus ob atrocitatem morum in insulam Amorgum
deportatur. Carsidius Sacerdos, reus tamquam frumento
hostem Tacfarinatem iuvisset, absolvitur, eiusdemque criminis C. Gracchus. hunc comitem exilii admodum infantem pater Sempronius in insulam Cercinam tulerat. illic
adultus inter extorris et liberalium artium nescios, mox per
Africam ac Siciliam mutando sordidas merces sustentabatur; neque tamen effugit magnae fortunae pericula. ac ni
Aelius Lamia et L. Apronius qui Africam obtinuerant
insontem protexissent, claritudine infausti generis et paternis
adversis foret abstractus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.