Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
Is demum annus populum Romanum longo adversum Numidam Tacfarinatem bello absolvit. nam priores
duces, ubi impetrando triumphalium insigni sufficere res suas
crediderant, hostem omittebant; iamque tres laureatae in
urbe statuae et adhuc raptabat Africam Tacfarinas, auctus
Maurorum auxiliis qui, Ptolemaeo Iubae filio iuventa incurioso, libertos regios et servilia imperia bello mutaverant.
erat illi praedarum receptor ac socius populandi rex Garamantum, non ut cum exercitu incederet, sed missis levibus
copiis quae ex longinquo in maius audiebantur; ipsaque
e provincia ut quis fortunae inops, moribus turbidus,
promptius ruebant, quia Caesar post res a Blaeso gestas
quasi nullis iam in Africa hostibus reportari nonam legionem iusserat, nec pro consule eius anni P. Dolabella retinere ausus erat iussa principis magis quam incerta belli
metuens.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.