Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis
movit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo
moratus ac metu.
[2]
Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno
agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse
premique utriusque partis exercituum hibernis videre,
verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia;
[3]
petitusque saepe principum insidiis ipsorum inter se fraude,
eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat et mutando nunc vestem nunc
tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat.
[4]
ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.
per idem tempus Cn. Servilius consul Romae
idibus Martiis magistratum iniit.
[5]
ibi cum de re
publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia
est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim
illi iustum imperium, quod auspicium esse?
[6]
magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus,
Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis
rite in Capitolio nuncupatis secum ferre;
[7]
nec privatum
[p. 62]
auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo
ea solo nova atque integra concipere posse.
[8]
augebant
metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in
Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in
muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem mann
tenuerit, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et
scuta duo sanguine sudasse,
[9]
et milites quosdam ictos
fulminibus, et solis orbem minui visum, et Praeneste
ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in
caelo visas pugnantemque cum luna solem,
[10]
et Capenae
duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine
mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis
manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse,
[11]
et Faleriis caelum
findi velut magno hiatu visum quaque patuerit ingens
lumen effulsisse, et sortes adtenuatas unamque sua
sponte excidisse ita inscriptam 'Mavors telum suum
concutit',
[12]
et per idem tempus Romae signum Martis
Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuae
speciem caeli ardentis fuisse lanaeque inter imbrem
cadentis.
[13]
inde minoribus etiam dictu prodigiis fides
habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam
in marem, gallum in feminam sese vertisse.
[14]
his, sicut
erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit.
[15]
decretum,
ut ea prodigia partim maioribus hostiis partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad
omnia pulvinaria haberetur;
[16]
cetera, cum decemviri
libros inspexissent, ut ita fierent, quem ad modum
cordi esse divis e carminibus praefarentur.
[17]
decemvirorum monitu decretum est, Iovi primum donum
fulmen aureum pondo quinquaginta neret, et Iunoni
Minervaeque ex argento dona darentur, et Iunoni reginae
in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii maioribus
hostiis sacrificaretur,
[18]
matronaeque pecunia conlata,
quantum conferre cuique commodum esset, donum
Iunoni reginae in Aventinum ferrent, lectisterniumque
[p. 63]
fieret, et ut libertinae et ipsae, unde Feroniae donum
daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent.
[19]
haec ubi facta decemviri Ardeae in foro maioribus
hostiis sacrificarunt. postremo Decembri iam mense
ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisterniumque imperatum—et eum lectum senatores straverunt
_ et convivium publicum,
[20]
ac per urbem Saturnalia
diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum
habere ac servare in perpetuum iussus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.