previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

M. Tulli Ciceroni Actionis in C. Verrem Secundae Liber Primus

De Praetura Urbana

neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C. Verrem altera actione responsurum non esse neque ad iudicium adfuturum. quae fama non idcirco solum emanarat quod iste certe statuerat ac deliberaverat non adesse, verum etiam quod nemo quemquam tam audacem, tam amentem, tam impudentem fora arbitrabatur qui tam nefariis criminibus, tam multis testibus1 convictus ore iudicum aspicere aut os suum populo Romano ostendere auderet. [2] est idem2 Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus3 ad audiendum. praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit ut, in rebus turpissimis cum manifesto teneatur, si reticeat et absit, tamen impudentiae suae pudentem exitum quaesisse videatur. patior, iudices, et non moleste fero me laboris mei, vos virtutis vestrae fructum esse laturos. nam si iste id fecisset quod prius4 statuerat, ut non adesset, minus aliquanto quam mihi opus esset cognosceretur quid ego in hac accusatione comparanda constituendaque elaborassem; vestra vero laus tenuis plane atque obscura, iudices, esset. [3] neque5 hoc a vobis populus Romanus exspectat neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is qui adesse noluerit, et si fortes fueritis in eo quem nemo sit ausus defendere. immo vero adsit, respondeat; summis opibus, summo studio potentissimorum hominum defendatur; certet mea diligentia cum illorum omnium6 cupiditate, vestra integritas cum illius pecunia, testium7 constantia cum illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa omnia8 victa videbuntur cum in contentionem certamenque venerint. absens si esset iste9 damnatus, non tam sibi consuluisse quam invidisse vestrae laudi videretur. [4] neque enim10 salus ulla rei publicae maior hoc tempore reperiri potest quam populum Romanum intellegere, diligenter reiectis ab accusatore iudicibus, socios, leges, rem publicam senatorio consilio maxime posse defendi; neque tanta fortunis omnium pernicies ulla11 potest accedere12 quam opinione populi Romani rationem veritatis, integritatis, fidei, religionis ab hoc ordine abiudicari13. [5] itaque mihi videor iudices14 magnam et maxime aegram et prope15 depositam rei publicae partem suscepisse, neque in eo magis meae quam vestrae laudi existimationique servisse. accessi enim ad invidiam iudiciorum levandam vituperationemque tollendam, ut, cum haec res pro voluntate populi Romani esset iudicata, aliqua ex parte mea diligentia constituta auctoritas iudiciorum videretur, perperam si esset16 hoc iudicatum, ut finis aliquando iudiciariae controversiae constitueretur. [6] etenim sine dubio, iudices, in hac causa ea res in discrimen adducitur. reus est enim nocentissimus; qui si condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absolvitur, desinemus nos de iudiciis transferendis recusare.

tametsi de absolutione istius neque ipse iam sperat nec populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod adest, quod respondet, sunt qui mirentur17. mihi pro18 cetera eius audacia atque amentia ne hoc quidem mirandum videtur; multa enim et in deos et in homines impie nefarieque commisit, quorum scelerum poenis agitatur et a mente consilioque deducitur. [7] agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in vinculis necavit, partim implorantis iura libertatis et civitatis in crucem sustulit. rapiunt eum19 ad supplicium di patrii, quod iste inventus est20 qui e21 complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro sepultura liberum22 posceret. religiones vero caerimoniaeque omnium sacrorum fanorumque violatae, simulacraque deorum, quae non modo ex suis templis ablata sunt sed etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita, consistere eius animum sine furore atque amentia non sinunt. [8] neque iste mihi videtur se ad damnationem solum offerre, neque hoc avaritiae supplicio communi, qui se tot sceleribus obstrinxerit, contentus esse: singularem quandam poenam istius immanis atque importuna natura desiderat. non id solum quaeritur23 ut isto damnato bona restituantur iis24 quibus erepta sunt, sed et religiones deorum immortalium expiandae et civium Romanorum cruciatus multorumque innocentium sanguis istius supplicio luendus est. [9] non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus, ut ego hunc unum eius modi reum post hominum memoriam fuisse arbitrer cui damnari expediret.

nam quis hoc non intellegit, istum absolutum dis hominibusque invitis tamen25 ex manibus populi Romani eripi nullo modo posse? quis hoc non perspicit, praeclare nobiscum actum iri si populus Romanus istius unius supplicio contentus fuerit, ac non sic statuerit, non istum maius in sese scelus concepisse,—cum fana spoliarit, cum tot homines innocentis necarit, cum civis Romanos morte, cruciatu, cruce adfecerit, cum praedonum duces accepta pecunia dimiserit,—quam26 eos, si qui istum tot tantis tam nefariis sceleribus coopertum iurati sententia sua liberarint? [10] non est, non est in hoc homine cuiquam peccandi locus, iudices; non is est reus, non id tempus, non id consilium, (metuo ne quid adrogantius apud talis27 viros videar dicere), ne actor quidem est is cui reus tam nocens, tam perditus, tam convictus28 aut occulte subripi aut impune eripi possit. his ego iudicibus non probabo C. Verrem contra leges pecuniam cepisse? sustinebunt tales viri se tot senatoribus, tot equitibus Romanis29, tot civitatibus, tot hominibus honestissimis ex tam inlustri provincia, tot populorum privatorumque litteris non credidisse, tantae populi Romani voluntati restitisse? [11] sustineant: reperiemus, si istum vivum ad aliud iudicium perducere poterimus30, quibus probemus istum in quaestura pecuniam publicam Cn. Carboni consuli datam avertisse, quibus persuadeamus istum alieno nomine a quaestoribus urbanis, quod priore actione didicistis, pecuniam abstulisse; erunt qui et31 in eo quoque audaciam eius reprehendant, quod aliquot nominibus de capite quantum commodum fuerit frumenti decumani detraxerit; erunt etiam fortasse, iudices, qui illum eius peculatum vel 5 acerrime vindicandum putent, quod iste M. Marcelli et P. Africani monumenta, quae nomine illorum, re vera populi Romani et erant et habebantur, ex fanis religiosissimis et ex urbibus sociorum atque amicorum non dubitarit32 auferre. [12] emerserit ex peculatus etiam iudicio: meditetur de ducibus hostium quos accepta pecunia liberavit, videat quid de illis respondeat quos in eorum locum subditos domi suae reservavit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini, verum etiam quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore actione, clamore populi Romani infesto atque inimico excitatum, confessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse veritum33 ne sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos; fateatur, id quod negari non potest, se privatum hominem praedonum duces vivos atque incolumis domi suae, posteaquam Romam redierit, usque34 dum per me licuerit retinuisse. hoc in illo maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam. ex hoc quoque evaserit: proficiscar eo quo me iam pridem35 vocat populus Romanus; [13] de iure enim libertatis et civitatis suum putat esse iudicium, et recte36 putat. confringat iste sane vi sua consilia senatoria, quaestiones omnium perrumpat, evolet ex vestra severitate: mihi credite, artioribus apud populum Romanum laqueis tenebitur. credet his37 equitibus Romanis populus Romanus qui ad vos ante38 producti testes ipsis inspectantibus ab isto civem Romanum, qui cognitores homines honestos daret, sublatum esse in crucem dixerunt; [14] credent omnes v et xxx tribus homini gravissimo atque ornatissimo, M. Annio, qui se praesente civem Romanum securi percussum esse dixit; audietur a populo Romano vir primarius, eques Romanus, L. Flavius, qui suum familiarem Herennium, negotiatorem ex Africa, cum eum39 Syracusis amplius centum cives Romani cognoscerent lacrimantesque defenderent, pro testimonio dixit securi esse percussum; pro o babit fidem et auctoritatem et religionem suam L. Suettius40, homo omnibus ornamentis praeditus, qui iuratus apud vos dixit multos civis Romanos in lautumiis istius imperio crudelissime per vim morte esse multatos. hanc ego causam cum agam beneficio populi Romani de loco superiore, non vereor ne aut istum vis ulla ex populi Romani suffragiis eripere, aut a me ullum munus aedilitatis amplius aut gratius populo Romano esse possit.

[15] quapropter omnes in hoc41 iudicio conentur omnia; nihil est iam42 quod in hac causa peccare quisquam, iudices43, nisi vestro periculo possit. mea quidem ratio cum in praeteritis rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque provisa est. ego meum studium in rem publicam iam illo tempore ostendi cum longo intervallo veterem consuetudinem rettuli, et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi, quo in numero e44 vobis complures fuerunt, ita probaverunt45 ut ei qui istius quaestor fuisset, et ab isto laesus inimicitias iustas persequeretur, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi quidem, cum id postularet, facerent potestatem. [16] in Siciliam sum inquirendi causa profectus; quo in negotio industriam meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium declaravit, pudorem vero ac religionem quod, cum venissem senator ad socios populi Romani, qui in ea provincia quaestor fuissem, ad hospites meos ac necessarios causae communis defensor deverti potius quam ad eos qui a me auxilium petivissent. nemini meus adventus labori aut sumptui neque publice neque privatim fuit: vim in inquirendo tantam habui quantam mihi lex dabat, non quantam habere poteram istorum46 studio quos iste vexarat47. [17] Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amici48, homines lauti et urbani, sermones eius modi49 dissipassent, quo50 animos testium retardarent, me magna pecunia a vera accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, quod et ex Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in provincia cognoverant, et hinc homines maxime inlustres, qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque optime norunt, tamen usque eo timui ne quis de mea fide atque integritate dubitaret donec ad reiciundos iudices venimus.

sciebam in reiciundis51 iudicibus non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsa52 accusatione eorum industria ac diligentia probaretur. [18] ita reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicae53 quo nunc utimur simili splendore et dignitate consilium nullum fuisse. quam iste laudem communem sibi ait esse54 mecum; qui cum P. Galbam iudicem reiecisset, M. Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quaereret cur suos familiarissimos, Sex. Peducaeum, Q. Considium, Q. Iunium reici passus esset, respondit 'quod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset'55. [19] Itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobiscum esse commune; putabam non solum notis sed etiam ignotis probatam meam fidem esse56 et diligentiam. quod me non fefellit; nam comitiis meis, cum iste infinita largitione contra me uteretur, populus Romanus iudicavit istius pecuniam, quae apud me contra fidem meam nihil potuisset, apud se contra honorem meum nihil posse debere. quo quidem die primum, iudices, citati in hunc reum consedistis, quis tam iniquus57 huic ordini fuit, quis tam novarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui non aspectu58 consessuque59 vestro commoveretur? [20] cum in eo vestra dignitas60 mihi fructum diligentiae referret, id sum adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci, pecunioso, profuso, perdito spem iudici corrumpendi praeciderem; ut primo die testium tanto numero citato populus Romanus iudicaret isto61 absoluto rem publicam stare non posse; ut alter dies amicis istius ac defensoribus non modo spem victoriae sed etiam voluntatem defensionis auferret, ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo simulato non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret. deinde reliquis diebus his criminibus, his testibus, et urbanis et provincialibus, sic obrutus atque oppressus est ut his ludorum diebus interpositis nemo istum comperendinatum, sed condemnatum iudicaret.

[21] quapropter ego quod ad me attinet, iudices, vici; non enim spolia C. Verris, sed existimationem populi Romani concupivi. meum fuit cum causa accedere ad accusandum: quae causa fuit honestior62, quam a tam inlustri provincia defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere: quid tam e re publica63 quam in tanta invidia iudiciorum adducere hominem cuius damnatione totus ordo cum populo Romano et in laude et in gratia posset esse? ostendere ac persuadere hominem nocentem adductum esse: quis est in populo Romano qui hoc non ex priore actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera, furta, flagitia, si unum in locum conferantur, vix cum huius parva parte aequari conferrique posse? [22] vos quod ad vestram famam existimationem salutemque communem pertinet, iudices, prospicite atque consulite: splendor vester facit ut peccare sine summo rei publicae detrimento ac periculo non possitis64. non enim potest sperare65 populus Romanus esse alios in senatu qui recte possint iudicare, vos si non potueritis: necesse est, cum de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat66. hoc si vobis ideo levius videtur quod putatis onus esse grave et incommodum iudicare, intellegere debetis primum interesse utrum id onus vosmet ipsi reieceritis67, an, quod probare populo Romano fidem vestram et religionem non potueritis, eo vobis iudicandi potestas erepta sit; deinde etiam illud cogitare, quanto periculo venturi simus ad eos iudices quos propter odium nostri populus Romanus de nobis voluerit iudicare. [23] verum vobis68 dicam id quod intellexi, iudices. homines scitote esse quosdam quos tantum odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se istum, quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno nomine absolvi velle ut ab senatu iudicia per ignominiam turpitudinemque auferantur. haec me69 pluribus verbis, iudices70, vobiscum agere coegit non timor meus de vestra fide, sed spes illorum nova, quae cum Verrem a porta subito ad iudicium retraxisset, non nulli suspicati sunt non sine causa illius consilium tam repente esse mutatum.

[24] nunc ne novo querimoniae genere uti possit Hortensius et ea dicere, opprimi reum de quo nihil dicat accusator, nihil esse tam periculosum fortunis innocentium quam tacere adversarios; et ne aliter quam ego velim meum laudet ingenium, cum dicat me, si multa dixissem, sublevaturum fuisse eum quem contra dicerem, quia non dixerim, perdidisse: morem illi geram, utar oratione perpetua, non quo iam71 hoc sit necesse, verum ut experiar utrum ille ferat molestius me tunc tacuisse an nunc dicere. [25] hic tu fortasse eris diligens ne quam ego horam de meis legitimis horis remittam; nisi omni tempore quod mihi lege concessum est abusus ero, querere, deum atque hominum fidem implorabis, circumveniri C. Verrem quod accusator nolit tam diu quam diu liceat dicere. quod mihi lex mea causa dedit72, eo mihi non uti non licebit73? nam accusandi mihi tempus mea causa datum est, ut possem oratione mea crimina causamque explicare: hoc si non utor, non tibi iniuriam facio, sed de meo iure aliquid et commodo detraho. 'causam enim', inquit, 'cognosci oportet': ea re quidem quod aliter condemnari reus, quamvis sit nocens, non potest, id igitur tu moleste tulisti, a me aliquid factum esse quo minus iste condemnari posset? nam causa cognita possunt multi absolvi, incognita quidem condemnari nemo potest. [26] 'adimo enim comperendinatum': quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa dicatur,—quod74 aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. nam si bis dicere est commodum, certe utriusque commune75 est; si eum qui posterius dixit opus est redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. verum, ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus; antea vel iudicari primo poterat vel amplius pronuntiari. Vtram igitur putas legem molliorem76? opinor, illam veterem, qua vel cito absolvi vel tarde condemnari licebat. ego77 tibi illam Aciliam legem restituo, qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus quantis tu convinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege mitissima causam dicere. accusabo; respondebis; testibus editis ita mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare.

[27] verum si causam cognosci opus est. parumne cognita est? dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumus78. quis nos magnopere79 attendit umquam in hoc quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum a quopiam80 dicitur? nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est? dixi prima actione me planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens contra leges81 abstulisse. quid? hoc planius egissem, si ita narrassem? 'Dio quidam fuit Halaesinus82, qui, cum eius filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo permagna venisset, nihil habuit tum83 neque negoti neque controversiae. Verres simul ac tetigit provinciam, statim Messana84 litteras dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum.' [28] possum deinceps totam rem explicare85, deinde ad extremum id quod accidit dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam obtineret; praeterea greges equarum86 eius istum abigendos curasse, argenti, vestis87 stragulae quod fuerit curasse auferendum. haec neque cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio. quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet? cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse, praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos88 nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, homines89 honestissimi, haec eadem se audisse dicerent. [29] opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum causa agi vere videretur. sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus omnibus90 nullum esset in quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret. nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum cuipiam91 esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret.etenim sic me ipsum egisse memoria tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et explicarem92, ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique testem interrogarem. itaque non modo vos, quibus est iudicandum, nostra crimina tenetis, sed etiam populus Romanus totam accusationem causamque cognovit.

tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea voluntate potius quam vestra iniuria adductus fecerim. [30] interposuistis accusatorem qui, cum ego mihi c et x dies solos in Siciliam postulassem, c et VIII sibi in Achaiam postularet. mensis mihi tris cum eripuissetis ad agendum maxime adpositos, reliquum omne tempus huius anni me vobis remissurum putastis, ut, cum horis nostris nos essemus usi, tu93 binis ludis interpositis quadragesimo post die responderes, deinde ita tempus duceretur ut a M'. Glabrione praetore et a94 magna parte horum iudicum ad praetorem alium iudicesque alios veniremus. [31] hoc si ego non vidissem, si me non omnes noti ignotique monuissent id agi, id cogitari, in eo elaborari95 ut res in illud tempus reiceretur, credo, si meis horis in accusando uti voluissem, vererer ne mihi crimina non suppeterent, ne oratio deesset, ne vox viresque deficerent, ne, quem nemo prima actione defendere ausus esset, eum ego bis accusare non possem. ego meum consilium cum iudicibus tum populo Romano probavi: nemo est qui alia ratione istorum iniuriae atque impudentiae potuisse obsisti arbitretur. etenim qua stultitia fuissem, si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt in cautione viderunt,—cum96 ita caverent, 'si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur',— in eam diem ego, cum potuissem vitare, incidissem? [32] nunc mihi temporis eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo est causam omnem exponere, habenda ratio est diligenter.

itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum praetermittam. nihil a me de pueritiae suae flagitiis97 audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua; quae qualis fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit recognoscere potestis. omnia praeteribo quae mihi turpia dictu98 videbuntur, neque solum quid istum audire, verum etiam quid me deceat dicere considerabo. vos, quaeso, date hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius impudentia reticere possim. [33] omne illud tempus quod fuit antequam iste ad magistratus remque publicam accessit, habeat per me solutum ac liberum. sileatur de nocturnis eius bacchationibus ac vigiliis; lenonum, aleatorum, perductorum99 nulla mentio fiat; damna, dedecora, quae res patris eius, aetas ipsius pertulit, praetereantur; lucretur indicia veteris infamiae; patiatur100 eius vita reliqua me hanc tantam iacturam criminum facere. [34] quaestor Cn. Papirio consuli101 fuisti abhinc annos quattuordecim. ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium voco: hora nulla vacua a furto, scelere, crudelitate, flagitio reperietur. hi sunt anni consumpti in quaestura et legatione Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi; quare haec eadem erit quadripertita102 distributio totius accusationis meae.

quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. erat tum dissensio civium, de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere. Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari luxuria atque inertia; verum tamen ornabat103 eum beneficiis officiisque omnibus. ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in provinciam: venit exspectatus in Galliam104 ad exercitum consularem cum pecunia. simul ac primum ei occasio visa est,—cognoscite hominis principium magistratuum gerendorum et rei publicae administrandae,—aversa pecunia publica quaestor consulem, exercitum, sortem, provinciamque deseruit. [35] video quid egerim: erigit se, sperat sibi auram posse105 aliquam adflari106 in hoc crimine voluntatis defensionisque107 eorum quibus Cn. Carbonis mortui nomen odio sit, quibus illam relictionem108 proditionemque consulis sui gratam sperat fore. quasi vero id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et propter impudentissimum furtum aufugerit! est enim obscurum et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari C. Verrem, quod ferre novos homines non potuerit, ad nobilitatem, hoc est ad suos, transisse, nihil fecisse propter pecuniam! [36] videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn. Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit.primum brevitatem cognoscite: ACCEPI, inquit, VICIENS DVCENTA TRIGINTA109 QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM110 ET SEPTEM NVMMOS. DEDI STIPENDIO, FRVMENTO, LEGATIS, PRO QVAESTORE, COHORTI PRAETORIAE HS MILLE SESCENTA TRIGINTA QVINQVE111 MILIA QVADRINGENTOS112 DECEM ET SEPTEM NVMMOS113. RELIQVI: ARIMINI HS SESCENTA MILIA. HOC est rationes referre? hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam114 omnium rettulit? quid hoc est? quae impudentia, quae audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis115 huiusce modi116 est? illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso117 quidem potuit quibus data essent describere118, quae se Arimini scribit reliquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relata sunt. oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes referebat, oppressum direptumque119 erat: non suspicabatur, id quod nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium testis nobis in hanc rem reliquos esse. recita denuo. [37] P. LENTVLO L. TRIARIO120 QVAESTORIBVS VRBANIS RES RATIONVM RELATARVM. Recita121. ex SENATVS CONSVLTO. Vt hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur.

quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata122 iudicaretur. 'malus civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit.' fuerit aliis: tibi quando123 esse coepit? posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit. nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses124 quod anno post M. Piso. quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis laederet. [38] etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam125, infestamque reddemus,—si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque instituta126 maiorum. omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum. nemo umquam sapiens proditori credendum putavit. ipse Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil127 posset. ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem. [39] nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere128 voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare. commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. nam eum qui129 palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non130 exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris. itane vero? [40] tu cum131 quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas? O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! non enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque versetur.

[41] itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro quaestore habuit,—haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis, ac plus iudicium voluntatis valere quam sortis debeat,—idem in Cn. Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. nam quae in ipsum132 valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus, cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum testimonium dixit. ille miser cum esset Cn. Dolabella,—133 cum proditione134 istius nefaria, tum improbo135 ac falso eiusdem testimonio,—tum multo136 ex maxima parte137 istius furtorum ac flagitiorum invidia conflagravit. [42] quid hoc138 homine faciatis aut ad quam spem tam perfidiosum, tam importunum animal reservetis? qui in Cn. Carbone sortem, in Cn. Dolabella139 voluntatem neglexerit ac violarit, eosque ambo140 non modo deseruerit sed etiam prodiderit atque oppugnarit. nolite, quaeso, iudices, brevitate orationis meae potius quam rerum ipsarum magnitudine crimina ponderare; mihi enim properandum necessario est, ut omnia vobis quae mihi constituta sunt possim exponere. [43] quam ob rem quaestura istius demonstrata primique magistratus et furto et scelere perspecto, reliqua attendite. in quibus illud tempus Sullanarum proscriptionum ac rapinarum praetermittam; neque ego istum sibi ex communi calamitate defensionem ullam sinam sumere, suis eum certis propriisque criminibus accusabo. quam ob rem hoc omni tempore Sullano ex accusatione circumscripto legationem eius praeclaram cognoscite.

[44] posteaquam Cn. Dolabellae provincia Cilicia constituta est, o di141 immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlegationibus illam sibi legationem expugnavit! id quod Cn. Dolabellae principium maximae calamitatis fuit. nam ut est142 profectus, quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas pervadere143 videretur. in Achaiapraetermittam144 minora omnia, quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando fecerit; nihil dicam nisi singulare145, nisi id146 quod, si in alium reum diceretur, incredibile videreturmagistratum Sicyonium nummos poposcit147. ne sit hoc crimen in Verrem: fecerunt alii. cum ille non daret, animadvertit: improbum, sed non inauditum. [45] genus animadversionis videte: quaeretis ex quo genere hominem148 istum iudicetis. ignem ex lignis viridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit: ibi hominem ingenuum, domi nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit. iam quae iste149 signa, quas tabulas pictas ex Achaia sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius150 locus ad hanc eius151 cupiditatem demonstrandam separatus152. Athenis audistis ex aede Minervae grande auri pondus ablatum; dictum est hoc153 in Cn. Dolabellae154 iudicio. dictum? etiam aestimatum155. huius consili non participem156 C. Verrem, sed principem fuisse reperietis.

[46] Delum venit. ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clam sustulit signa pulcherrima atque antiquissima, eaque in onerariam navem suam conicienda curavit. postridie cum fanum spoliatum viderent ii qui Delum incolebant, graviter ferebant; est enim tanta apud eos eius fani religio atque antiquitas ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur. verbum tamen facere non audebant, ne forte ea res ad Dolabellam ipsum pertineret.tum subito tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci cum cuperet Dolabella non posset, sed vix in oppido consisteret: ita magni fluctus eiciebantur. hic navis illa praedonis istius, onusta signis religiosis, expulsa atque eiecta fluctu frangitur; in litore signa illa157 Apollinis reperiuntur; iussu Dolabellae reponuntur. tempestas sedatur, Dolabella Delo proficiscitur.

[47] non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis, nulla ratio umquam fuit religionis, nunc tamen in metu periculoque tuo tuorum tibi scelerum veniat158 in mentem. potestne tibi ulla spes salutis commoda ostendi, cum recordaris in deos immortalis quam impius, quam sceleratus, quam nefarius fueris? Apollinemne tu Delium spoliare ausus es? illine159 tu templo tam antiquo, tam sancto, tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus es? si in pueritia non iis160 artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae litteris mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem, cum in ea ipsa loca venisti, potuisti accipere id quod est proditum memoria161 ac litteris, [48] Latonam ex longo errore et fuga gravidam et iam ad pariendum162 temporibus exactis confugisse Delum atque ibi163 Apollinem Dianamque peperisse? qua ex opinione hominum illa insula eorum deorum sacra putatur, tantaque eius auctoritas religionis et est et semper fuit ut ne Persae quidem, cum bellum toti Graeciae, dis hominibusque164, indixissent, et mille numero navium classem ad Delum adpulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere. hoc tu fanum depopulari165, homo improbissime atque amentissime, audebas? fuit ulla166 cupiditas tanta quae tantam exstingueret religionem? et si tum haec non cogitabas, ne nunc quidem recordaris nullum esse tantum malum quod non tibi pro sceleribus tuis iam167 diu debeatur?

[49] in Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius prandia168, cenas, equos muneraque169 commemorem170? nihil cum Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per vim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso. Tenedopraetereo pecuniam quam eripuitTenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedus nominatur, hunc ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem quondam in comitio vidistis, abstulit magno cum gemitu civitatis. [50] illa vero171 expugnatio172 fani antiquissimi et nobilissimi Iunonis Samiae quam luctuosa Samiis fuit, quam acerba toti Asiae, quam clara apud173 omnis, quam nemini vestrum inaudita! de qua expugnatione cum legati ad C. Neronem in Asiam Samo venissent, responsum tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos174 populi Romani pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri oportere. quas iste tabulas illinc175, quae signa sustulit! quae cognovi egomet apud istum in aedibus nuper, cum obsignandi gratia venissem. [51] quae signa nunc, Verres, ubi sunt? illa quaero quae apud te nuper ad omnis columnas, omnibus176 etiam intercolumniis177, in silva denique disposita sub divo vidimus. cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum locum subsortitus178179 esses180 de te in consilium iturum putasti, tam diu domi fuerunt: posteaquam nostris testibus nos quam horis tuis181182 uti malle vidisti, nullum signum domi reliquisti praeter duo quae in mediis aedibus sunt, quae ipsa Samo sublata sunt? non putasti me tuis familiarissimis in hanc rem testimonia denuntiaturum, qui tuae domi semper183 fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne fuisse quae non essent184? [52] quid tum hos de te iudicaturos arbitratus es, cum viderent te iam non contra accusatorem tuum, sed contra quaestorem sectoremque pugnare? qua de re Charidemum Chium185 testimonium priore actione dicere audistis, sese, cum esset trierarchus et Verrem ex Asia decedentem prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse una cum isto Sami, seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis et oppidum Samum; posteaque se causam apud Chios civis suos Samiis accusantibus publice dixisse, eoque se esse absolutum quod planum fecisset ea quae legati Samiorum dicerent ad Verrem, non ad se pertinere.

[53] Aspendum vetus oppidum et nobile in Pamphylia scitis esse, plenissimum signorum optimorum. non dicam illinc hoc signum ablatum esse et illud: hoc dico, nullum te Aspendi signum, Verres, reliquisse, omnia ex fanis, ex locis publicis, palam, spectantibus omnibus, plaustris186 evecta exportataque esse. atque etiam illum Aspendium citharistam, de quo saepe audistis id quod est Graecis187 hominibus in proverbio, quem omnia 'intus188 canere' dicebant, sustulit et in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo artificio189 superasse videatur. [54] Pergae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: id quoque a te nudatum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri detractum atque ablatum esse dico.

quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eas190 vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae signa atque191 ornamenta ex iis192 urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum, sed Romam in publicum deportasses. [55] quid ego de M. Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam, cepit? quid de L. Scipione, qui bellum in Asia gessit Antiochumque, regem potentissimum, vicit? quid de Flaminino, qui regem Philippum et Macedoniam subegit? quid de L. Paulo193, qui regem Persen vi ac virtute superavit? quid de L. Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam, Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dicionemque subiunxit? quorum domus, cum honore ac virtute florerent, signis et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam templaque194 deorum omnisque Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas videmus. [56] vereor ne haec forte195 cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur; ita enim tum aequabiliter omnes erant eius modi196 ut haec laus eximiae virtutis et innocentiae non solum hominum, verum etiam temporum illorum esse videatur. P. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus197: Olympum198 vi, copiis, consilio, virtute199 cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam et ornatam. recens exemplum fortissimi viri profero; nam postea Servilius imperator populi Romani Olympum200 urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac vexanda curasti. [57] tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius quae signa atque ornamenta ex urbe hostium vi201 et virtute capta belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportavit, per triumphum vexit, in tabula publica202 ad aerarium perscribenda curavit. cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam. recita. RATIONES RELATAE P. SERVILI203. non solum numerum signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum litteris definiri vides. certe maior est virtutis victoriaeque iucunditas quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. multo diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta.

[58] dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum atque amicorum. quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se204 dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos. [59] socii vero nationesque exterae spem omnem205 tum primum abiecerunt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis206 sublata in foro venerabantur, itemque207 cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur. quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil esse quod quisquam dubitaret de exitio sociorum atque amicorum, cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata ereptaque essent.

[60] hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam208, Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum tabularumque pictarum missus est.et istius209 et patris eius accepi210 tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. nam in isto, iudices, hoc novum reperietis. audimus211 aliquem tabulas numquam212 confecisse; quae est opinio hominum de Antonio213 falsa, nam fecit214 diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. audimus215 alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam huiusce216 rei ratio. hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab217 eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et218 C. Cassium consules confecisse, postea destitisse. [61] Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris. plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas219 deportasse te negare non potes. atque utinam neges! Vnum ostende in tabulis aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti. ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium220 tuum stant, quae multos annos ante valvas221 Iunonis Samiae steterunt, habes222 quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis.

[62] at, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? ecquo223 in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam224 adventus sui vestigia reliquerit? sed ego225 omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.

[63] oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in 63 primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem226 ipsi227 Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum Graecorum228 otium potius quam ad ullam vim aut tumultum adcommodati. accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo229 itinere veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. deducitur iste ad ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Vt mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosae230 facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus, uti231 videant et investigent ecqua232 virgo sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur233. [64] erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. is ad eum rem istam234 defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate pudicitiaque existimari. homo, ut haec audivit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle. hospes ianitor235, qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem summa vi retinere coepit. iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet. [65] quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat236 ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali237 constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus illud suum238 non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen239 praetores et consules, non legatorum adseculas240, recipere solere. iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit.hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat241; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum, lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam. [66] Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. mature veniunt, discumbitur. fit sermo inter eos, et invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque convivium. posteaquam satis calere res Rubrio visa est, 'quaeso,' inquit, 'Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari iubes?' homo, qui et summa gravitate et iam id aetatis et parens esset, obstipuit242 hominis improbi dicto. instare Rubrius. tum ille243, ut aliquid responderet, negavit moris esse Graecorum ut in convivio virorum accumberent mulieres. hic tum alius ex alia parte, 'enim vero ferendum hoc quidem non est; vocetur mulier!' et simul servis suis Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent imperat. [67] quod ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut filiae suae vis adferretur, servos suos ad se vocat; his imperat ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet clamor interea244 fit tota domo; inter servos Rubri atque hospitis iactatur domi suae vir primarius245 et homo246 honestissimus; pro se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio ipso Philodamus perfunditur. haec ubi filio nuntiata sunt, statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum247 Philodami dignitas tum iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu convenerunt. hic lictor istius Cornelius, qui cum eius servis erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; servi non nulli vulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. iste, qui sua cupiditate tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua248 evolare, si posset. [68] postridie homines mane249 in contionem conveniunt; quaerunt quid optimum factu250 sit; pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur; inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio251, non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in eam civitatem animadvertendum putaret; quodsi hoc iure legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, ut pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam non liceret, quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi atque acerbitate versari. [69] haec cum omnes sentirent, et. cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur252 profecti sunt; caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare ignemque subicere253 coeperunt. tunc254 cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; orant Lampsacenos ut gravius apud eos nomen legationis quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato pepercissent quam si legato non pepercissent.

[70] sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus aliquanto etiam felicior fuit. ille, quod eius avaritiam cives Romani ferre non potuerunt255, Vticae domi suae vivus exustus est, idque ita256 illi merito accidisse existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur: hic sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma periculoque evolavit, neque adhuc causam ullam excogitare potuit quam ob rem commiserit, aut quid evenerit, ut in tantum periculum veniret. non enim potest dicere, 'cum seditionem sedare vellem, cum frumentum imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti, quod minatus sum.' quae si diceret, tamen ignosci non oporteret, si nimis atrociter imperando sociis in tantum adductus periculum videretur. [71] nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tum257 accensus C. Neroni fuit, P. Tettius258, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum tribunus259 fuit, haec eadem ipse260 se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? Nisi vero illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit Hortensiusquo tempore quidem261 signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone esse damnatos. [72] de quo ne multa262 disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. in quo video Neronis iudicio263 non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis.

verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? audite264, quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis265 in vestra fide praesidi esse oportere.quod toti Asiae266 iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset. commotus est Dolabella: [73] fecit id quod multi reprehenderunt, ut exercitum, provinciam, bellum relinqueret, et in Asiam hominis nequissimi causa in alienam provinciam proficisceretur. posteaquam ad Neronem venit, contendit ab eo ut Philodami causam cognosceret. venerat ipse qui esset in consilio et primus sententiam diceret; adduxerat etiam praefectos et tribunos militaris suos, quos Nero omnis in consilium vocavit; erat in consilio etiam aequissimus iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Graecorum, quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque legati plurimum prodest gratia. [74] ille miser defensorem reperire neminem poterat267; quis enim esset aut togatus, qui Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio non moveretur? accusator autem adponitur civis Romanus de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste iussisset268, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset exigere. cum haec omnia tanta contentione, tantis copiis agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo defenderet; cumque Dolabella cum suis praefectis pugnaret in consilio, Verres fortunas agi suas diceret, idem testimonium diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem parasset,—haec cum omnia fierent, et cum hominem constaret occisum, tamen tanta vis istius iniuriae, tanta in isto improbitas putabatur ut de Philodamo AMPLIUS pro nuntiaretur. [75] quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam, quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, non nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum? qui in illa re quid facere oporteret269 non habebat, nisi forte, id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolabella. quicquid esset sine his actum, omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur. condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus et eius filius. adest, instat, urget Dolabella ut quam primum securi feriantur, quo quam270 minime multi ex illis de istius nefario scelere audire possent. [76] constituitur in foro Laodiceae271 spectaculum acerbum et miserum et grave toti Asiae provinciae, grandis natu parens adductus ad supplicium, ex altera parte filius, ille quod pudicitiam liberorum, hic quod vitam patris famamque sororis defenderat. flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de patris filius. quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? quem fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et272 gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines innocentis nobilis, socios populi Romani atque amicos, propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque improbissimam cupiditatem!

[77] iam iam, Dolabella, neque me273 tui neque tuorum liberorum274, quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem hominum innocentium275 sanguine lui276 velles? idcircone exercitum atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius hominis improbissimi pericula sublevares? quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti277? nesciebas ab eo Cn. Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et proditum? expertus igitur es istius perfidiam tum cum ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium nisi damnato te referre noluit.

[78] tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac sustinere non provinciae populi Romani, non nationes exterae possint? tune quod videris, quod audieris, quod concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur homines, expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae, verum etiam sociorum atque amicorum ad vim atque ad arma confugient, ut ab se atque a liberis278 suis legati populi Romani scelus ac libidinem propulsare possint? nam quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperitne domum in qua deversabare illa multitudo incendere, voluerintne legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni? negare non potes; habeo enim testimonium tuum279 quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras misisti. [79] recita hunc ipsum locum de testimonio. TESTI- MONIVM C. VERRIS IN ARTEMIDORVM. NON MVLTO POST IN DOMVM280. bellumne populo Romano Lampsacena civitas facere conabatur281? deficere ab imperio ac nomine nostro volebat? video enim et ex iis quae legi et audivi intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit, ei civitati bellum indici atque inferri solere. [80] quae fuit igitur causa cur cuncta civitas Lampsacenorum de contione, quem ad modum tute scribis, domum tuam282 concurreret283? tu enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testimonio causam tanti tumultus ostendis ullam. obsessum te dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata, lictorem tuum occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem factam negas: causam huius tanti terroris occultas. nam si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad te potius quam te oppugnatum venirent. cum igitur quae causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint, ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat284?

[81] huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta peccata sunt ut ii quibus iniurias fecerit neque legitimum tempus exspectare ad ulciscendum285 neque vim tantam doloris in posterum differre potuerint? circumsessus es. A quibus? A Lampsacenis. barbaris hominibus, credo, aut iis qui populi Romani nomen contemnerent. immo vero ab hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissimis, porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna servis, voluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus, nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut Lampsaceni moriendum sibi potius286 quam perpetiendum putarent, numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu moverentur. [82] nolite, per deos immortalis, cogere socios atque exteras nationes hoc uti perfugio, quo287, nisi vos vindicatis, utentur necessario! Lampsacenos in istum numquam ulla res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credidissent: etsi talem acceperant iniuriam, quam nulla lege satis digne persequi possent, tamen incommoda sua nostris committere legibus et iudiciis quam dolori suo permittere maluerunt. tu mihi, cum circumsessus a tam inlustri civitate sis propter tuum scelus atque flagitium, cum coegeris homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legibus et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere, cum te in oppidis et civitatibus amicorum non legatum populi Romani, sed tyrannum libidinosum crudelemque praebueris, cum apud exteras nationes imperi nominisque nostri famam tuis probris flagitiisque violaris, cum te ex ferro amicorum populi Romani eripueris atque ex flamma sociorum evolaris, hic tibi perfugium speras futurum? erras: ut huc incideres, non ut hic conquiesceres, illi te vivum exire passi sunt.

[83] et ais288 iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit. quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum ad hanc rem tamen idoneote ipso, inquam, teste docebo te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios transtulisse289, neque in eos, quos tu insimularas, esse animadversum. iam nihil te iudicium Neronis adiuvat. recita quas ad Neronem litteras misit. EPISTVLA C. VERRIS AD NERONEM. THEMISTAGORAS ET THESSALVS290. Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse. quem populum? qui te circumsedit, qui te vivum comburere conatus est. Vbi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum? cedo mihi ipsius Verris testimonium: [84] videamus quid idem iste iuratus dixerit. recita291. AB ACCVSATORE ROGATVS RESPONDIT IN HOC IVDICIO NON PERSEQVI: SIBI292 IN ANIMO ESSE ALIO TEMPORE PERSEQVI. quid igitur te iuvat Neronis iudicium, quid Philodami damnatio? legatus cumesses circumsessus, cum que, quem ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis tibi in animo esse alio tempore persequi. quod fuit id tempus? quando es persecutus? cur imminuisti ius legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? non te293 ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant294 consulum litteris evocandos curare oportuit? [85] nuper M. Aurelio Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi prohibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius, homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor illius iniuriae fuisse arguebatur295: tu, si te legatum ita Lampsaci tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulnerarentur, lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere, eius autem rei duces et auctores296 principes297 fuisse, quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non commoveretur, quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi provideret, quis non in ea re causam tuam, periculum commune agi arbitraretur? etenim nomen legati eius modi esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam inter hostium tela incolume versetur.

[86] Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque improbissimae cupiditatis: accipite nunc298 avaritiae prope modum in suo genere non levius. Milesios navem poposcit, quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque armatum dederunt. hoc praesidio Myndum profectus est. nam quid a299 Milesiis lanae publice300 abstulerit, item de sumptu in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra reservabo: illud, quod neque taceri301 ullo modo neque dici pro dignitate potest, cognoscite. [87] milites remigesque Miletum Myndo pedibus reverti iubet: ipse myoparonem pulcherrimum de decem Milesiorum navibus electum L. Magio302 et L. Fannio303, qui Myndi habitabant, vendidit. hi sunt homines quos nuper senatus in hostium numero habendos censuit: hoc illi navigio ad omnis populi Romani hostis usque ab304 Dianio quod in Hispania est ad Sinopam305 quae in Ponto est navigaverunt.

O, di immortales, incredibilem avaritiam singularemque audaciam! navem tu de classe populi Romani, quam tibi Milesia civitas ut te prosequeretur dedisset, ausus es vendere? xi te magnitudo malefici, si hominum existimatio non movebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem civitatem testem futuram? [88] an quia tum Cn. Dolabella in eum qui ei myoparoni praefuerat, Milesiisque rem gestam renuntiarat, animadvertere tuo rogatu conatus est, renuntiationemque eius, quae erat in publicas litteras relata illorum legibus, tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum esse arbitrabare?multum te ista fefellit opinio, et quidem multis in locis. semper enim existimasti, et maxime in Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri aliquid in litteras publicas vetuisses, aut quod relatum esset tolli coegisses. hoc quam nihil sit, tametsi ex multis Siciliae civitatibus priore actione didicisti, tamen etiam in hac ipsa civitate cognosce. sunt illi quidem dicto audientes, quam diu adsunt ii qui imperant: simul ac discesserunt, non solum illud perscribunt quod tum prohibiti sunt, sed etiam causam306 adscribunt cur non tum in litteras relatum sit. manent istae litterae Mileti, manent, et dum erit illa civitas manebunt. [89] decem enim navis iussu L. Murenae populus Milesius ex pecunia vectigali populo Romano fecerat, sicut pro sua quaeque307 parte Asiae ceterae civitates. quam ob rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt. [90] sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus non modo negare interrogati, sed ne producti quidem reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit, ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse.

C. Malleolo, quaestore Cn. Dolabellae, occiso308 duas sibi hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est esse; alteram tutelae, nam cum pupilli malleoli tutor esset, in bona eius impetum fecit. [91] nam malleolus in provinciam sic copiose309 profectus erat ut domi prorsus nihil310 relinqueret; praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, nam ille quoque sodalis istius311 erat in hoc morbo et cupiditate; grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices, multos formosos homines reliquit. iste quod argenti placuit invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae in Asia facillime312 comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; reliqua vendidit, pecuniam313 exegit. [92] cum ad HS314 viciens quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit; servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes autem homines formosos315 et litteratos, suos esse dicebat, se emisse. cum saepius mater et avia pueri postularent uti, si non redderet pecuniam316 nec rationem daret, diceret saltem quantum pecuniae malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in317 flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit. quo modo ex deciens HS sescenta sint facta318, quo modo dc eodem319 modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint320, quo modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, vos existimabitis. [93] tamen HS sescenta milia cum accepta rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines, posteaquam reus factus est, redditi alii alii etiam321322 nunc retinentur; peculia omnium323 vicariique324 retinentur.haec est istius praeclara tutela. en cui tuos liberos committas, en memoriam325 mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, cum tibi326 exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimis327 rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, non hi328 qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miserae329 flentes eversum a te puerum patriis330 bonis esse dixerunt. [94] quid exspectas? an dum ab inferis ipse malleolus exsistat, atque abs te331 officia tutelae sodalitatis familiaritatisque flagitet? ipsum putato332 adesse. homo avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, at333 quae confessus es! cur cogis sodalis filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia emittere334? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum denique totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur pudentissimas lectissimasque feminas in tantum virorum conventum insolitas invitasque prodire cogis? recita omnium testimonia. TESTIMONIVM MATRIS ET AVIAE.

[95] pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum335 vexarit336, quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque totam frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote, his nominibusquae res per337 hunc gestae sunt338 cum iste civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigerethis339 nominibus solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam. quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen omnia gerebantur. [96] consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere. recita. DE LITIBVS AESTIMATIS CN. DOLABELLAE PR. PECVNIAE REDACTAE340. QVOD A COMMVNI MILVADVM—. te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam341 tempestatem342 pestemque pervasisse demonstro. [97] itaque M. Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate ac dicione tenuit. homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset343, fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit344; dixit iste quae velle accusatorem putavit. quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros345 pollicebantur. [98] Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est346; sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur347, quod tabulas suas ab accusatoribus Dolabellae obsignatas diceret, proinde348 quasi exscribendi potestatem non haberet. solus est hic qui numquam rationes ad aerarium349 referat.

Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam350 ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit. [99] quaestorem se351 in senatu exspectare dixit, proinde quasi352 non, ut quaestor353 sine praetore possit354 rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omneseodem modo sine quaestore praetor. dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt. verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS DOLABELLAE PR. ET PRO PR.: [100] quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dolabella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia355, quod tu homo castissimus356 aliud in tabulis habebas. hinc illae357 extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et Cn. Postumis Curtiis358 multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio numeratum359 Athenis testibus planum faciam; hinc empta apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor factus sit. [101] homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. cui sit data, nihil360 ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat. [102] homo stultissime et amentissime, tabulas cum361 conficeres et cum extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni suspicione arbitrabare362 si, quibus pecuniam credebas, iis363 expensum non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen364 referres, cum tot tibi nominibus acceptum Curtii referrent? quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis solis365 tabulis te causam dicturum existimasti?

[103] verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam366, criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in quibus non dubito quin367 offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim. multi enim ita dicent, 'de illo nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit quae mihi aut368 quae amico meo facta est, quibus ego in369 rebus interfui'. his370 omnibus qui istius iniurias norunt, hoc est populo Romano universo, me vehementer excusatum volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed quod alia testibus integra reservari velim, multa autem propter rationem brevitatis371 ac temporis praetermittenda existimem. fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse cognoscere. quapropter ita me de praeturae criminibus auditote ut ex372 utroque genere, et iuris dicendi373 et sartorum tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui parvum374 ac mediocre obici nihil oporteat375. [104] nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua Chelidonisque quam ex populi Romani voluntate. qui principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite.

P. Annius376 asellus mortuus est C. Sacerdote praetore377. is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum378 natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. faciebant omnia379 cum pupilla380, legis381 aequitas, voluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum asellus est mortuus382. [105] iste praetor designatusutrum admonitus an temptatus383 an, qua est ipse384 sagacitate in his rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem, nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque385 cognosciteappellat heredem L. Annium, qui erat institutus secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto hereditatem; docet hominem quid possit386 fieri. illi bona res, huic vendibilis videbatur. iste, tametsi singulari387 est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam accipere, ne quid novi ediceret388, quam ut hoc edictum tam389 improbum et tam inhumanum interponeret. [106] tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant; simul et390 istum fore tam improbum non arbitrabantur; saepe appellati pernegaverunt. iste ad arbitrium eius cui condonabat391 hereditatem ereptam a392 liberis quam aequum393 edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. CVM INTELLEGAM LEGEM VOCONIAM394. quis umquam crederet mulierum adversarium Verrem395 futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit396 ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum videretur? cupiditati hominum ait se obviam ire. quis potius non modo his temporibus, sed etiam397 apud maiores nostros? quis tam remotus fuit398 a cupiditate? dic, quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia iuris praetorii399 auctoritas. recita400. QVI AB401 A. POSTVMIO Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA — — FECIT FECERIT. [107] 'fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis umquam eius rei402 fraudem aut periculum proposuit edicto, quae neque post edictum reprehendi403 neque ante edictum provideri potuit?iure, legibus, auctoritate omnium qui consulebantur, testamentum P. Annius404 fecerat non improbum, non inofficiosum, non inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen post illius mortem nihil de testamento illius novi iuris constitui oporteret. Voconia lex te videlicet delectabat. imitatus esses ipsum illum405 C. Voconium406, qui lege sua hereditatem ademit nulli neque virgini neque mulieri: sanxit in posterum, qui post eos censores census esset, ne quis heredem virginem neve mulierem faceret. [108] in lege Voconia non est ' FECIT FECERIT', neque in ulla praeteritum tempus reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam407 scelerata et408 nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere409 vitanda fuerit. atque in his410 ipsis rebus multa videmus ita sancta esse legibus ut ante facta in iudicium non vocentur; Cornelia testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non ius aliquod novum populo constituitur, sed sancitur ut, quod semper malum facinus fuerit, eius quaestio ad populum pertineat ex411 certo tempore. [109] de iure vero civili si quis novi quid instituit412, is non413 omnia quae ante acta sunt rata esse patietur414? cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias415, ipsam, ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure civili: hoc reperies in omnibus statui ius quo post eam legem populus utatur. qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris416 quam lege. si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae, cur non initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis? an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur? [110] ac417 si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius composuisses. scribis, QYI418 HEREDEM FECIT FECERIT. quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat? quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur hoc, cum in eodem genere sit, non caves? quia non generis419, sed hominis causam verbis amplecteris420, ut facile appareat te pretio, non iure421 esse commotum. atque hoc si in posterum edixisses422, etsi minus esset nefarium, tamen esset improbum; sed tum423 vituperari posset, in discrimen424 venire non posset; nemo enim committeret. nunc est eius modi edictum ut quivis intellegat non populo esse scriptum, sed P. Anni secundis heredibus. [111] itaque cum abs te425 caput illud426 tam multis verbis mercennarioque prooemio esset ornatum, ecquis inventus est427 postea praetor qui idem illud ediceret? non modo nemo edixit, sed ne metuit quidem quisquam ne quis ediceret. nam post te praetorem multi in isdem causis fuerunt428; in his429 nuper Annaea de multorum propinquorum sententia, pecuniosa mulier, quod censa non erat, testamento fecit heredem filiam. iam hoc430 magnum iudicium hominum de istius singulari431 improbitate, quod C. Verres432 sua sponte instituisset, id neminem metuisse ne quis reperiretur qui istius institutum433 sequi vellet; solus enim tu inventus es cui satis non434 fuerit corrigere testamenta vivorum, nisi etiam rescinderes mortuorum. [112] tu ipse ex Siciliensi edicto hoc sustulisti; voluisti, ex improviso si quae res nata esset435, ex urbano edicto decernere. quam postea tu tibi436 defensionem relinquebas, in ea maxime offendisti, cum tuam auctoritatem tute ipse edicto provinciali repudiabas.

atque ego437 non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni cuique vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum commovemini. quid enim natura nobis iucundius, quid carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis nostra diligentia indulgentiaque consumatur? [113] homo importunis ime, cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti438? cur hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis eius bona patriavoluntate patris, iure, legibus traditaeriperes, et cui tibi esset commodum condonares? quibuscum vivi bona nostra439 partimur, iis440 praetor adimere nobis mortuis bona fortunasque poterit? NEC PETITIONEM, inquit, NEC POSSESSIONEM DABO. eripies441 igitur pupillae togam praetextam, detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam ingenuitatis? miramur ad arma contra istum hominem Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem clam Syracusis profugisse? nos si alienam vicem pro nostra iniuria doleremus, vestigium istius in foro nullum442 esset relictum. [114] pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, tamen te interponis! de suis bonis ita dat ut ab iure non abeat; quid habes quod reprehendas? nihil, opinor. at ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse quisquam443. eripias tu voluntatem mortuis, bona vivis, ius omnibus? hoc populus Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque huic iudicio reservasset?

posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum ut uti444 quemque potissimum heredem esse oporteret, si is intestatus445 mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur. quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc vetus edictum translaticiumque esse. [115] cognoscite hominis aliud446 in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite: mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamentum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam veniebat. si habuisset iste edictum, quod ante istum et postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede litis vindiciarum cum satis447 accepisset, sponsionem faceret et448 ita de hereditate certaret. hoc, opinor, iure et maiores nostri et nos semper usi sumus. videte ut hoc iste correxerit. [116] componit edictum his449 verbis ut quivis intellegere possit450 unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. EX EDICTO VRBANO. Sl DE HEREDITATE AMBIGITVR — — Sl POSSESSOR SPONSIONEM NON FACIET. Iam qui id ad451 praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? ergo, quia possessor est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. iam hoc ridiculum est: [117] SI DE HEREDITATE AMBIGETVR452 ET TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS SIGN IS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SE CVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM DABO. hoc translaticium est453: sequi illud oportet, SI TABVLAE TESTAMENTI NON454 PROFERENTVR. quid ait? se ei daturum qui se dicat heredem esse. quid ergo interest proferantur necne? si protulerit, uno signo ut sit455 minus quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? quid nunc dicam? neminem umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum neminem fuisse qui istius se similem dici vellet. ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum. ex EDICTO SICILIENSI. SI DE HEREDITATE AMBIGITVR —.

[118] ac456, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici possit? iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum provinciale transferre nolueris. Vtrum digniores homines existimasti457 eos458 qui habitant in provincia quam nos qui aequo iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia? non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus, non de mulierum hereditatibus. nam in utroque459 genere video non modo ceteros, sed te ipsum totidem verbis edixisse quot verbis460 edici Romae solet. quae Romae magna cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video.

[119] et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatus461, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. itaque L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset; quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit462 convenire; quem iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in foro. sed eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono homines uterentur. [120] nam, quaeso, redite in memoriam, iudices, quae libido istius in iure dicundo463 fuerit, quae varietas decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac referta Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et in aurem eius insusurratum, alias revocabat eos464 inter quos iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter aliquos465 contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo ante decreverat. [121] hinc illi homines erant qui etiam ridiculi inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum; alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset. quae ego non commemorarem,—neque enim perfacete466 dicta neque porro hac severitate digna sunt, —nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tum467 in ore vulgi468 atque in communibus proverbiis esse versatam.

[122] in plebem vero Romanam utrum superbiam prius commemorem an crudelitatem? Sine dubio crudelitas gravior est atque atrocior. oblitosne igitur hos putatis esse quem ad modum sit iste solitus virgis plebem Romanam concidere? quam rem etiam tribunus469 plebis in contione egit, cum eum quem iste virgis470 ceciderat in conspectum populi Romani produxit471; cuius rei recognoscendae faciam vobis suo tempore potestatem. [123] superbia vero quae fuerit quis ignorat? quem ad modum iste472 tenuissimum quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? P. Trebonius viros bonos et honestos compluris473 fecit heredes; in iis474 fecit suum libertum. is A. Trebonium475 fratrem habuerat proscriptum. ei cum cautum vellet, scripsit ut heredes iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus dimidium ad A. Trebonium476 illum477 proscriptum perveniret. libertus iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non oportere se id iurare478 facturos479 esse quod contra legem Corneliam esset, quae proscriptum iuvari vetaret480; impetrant ut ne iurent; dat his possessionem. id ego non reprehendo; etenim erat iniquum481 homini proscripto egenti de fraternis bonis quicquam dari. libertus482, nisi ex testamento patroni iurasset, scelus se facturum arbitrabatur; [124] itaque ei Verres possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset patronum suum proscriptum iuvare, simul ut esset poena quod alterius patroni testamento obtemperasset. das possessionem ei qui non iuravit; concedo; praetorium est. adimis tu ei qui iuravit; quo exemplo? proscriptum iuvat; lex est, poena est483. quid ad eum qui ius dicit? utrum reprehendis quod patronum iuvabat eum qui tum484 in miseriis erat, an quod alterius patroni mortui voluntatem conservabat, a485 quo summum beneficium acceperat? Vtrum horum reprehendis? et hoc tum de sella vir optimus dixit: 'equiti Romano tam locupleti libertinus homo sit486 heres!' O modestum ordinem, quod illinc vivus surrexerit487!

[125] possum sescenta488 decreta proferre in quibus, ut ego non dicam, pecuniam489 intercessisse ipsa decretorum novitas iniquitasque declarat; verum ut ex uno de ceteris coniecturam facere possitis, id quod priore actione didicistis490, audite.C. Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote praetore, nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit491; fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus hereditatem492 adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia. posteaquam Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod edictum Sacerdos non493 habuerat, Sulpici patroni filia sextam partem494495. L. Gellius causam Liguris defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas hereditates496 valere quae ante eum praetorem venissent497; si hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem aditurum non fuisse. aequa postulatio, summa hominum auctoritas pretio superabatur. [126] venit Romam Ligus; non dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset, aequitate causae498, auctoritate sua commovere hominem posset. domum ad eum venit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas venisset docet; quod facile homini ingenioso in causa aequissima fuit499, multa quae quemvis commovere possent dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque500 contemneret ut se tanta iniuria adficeret. homo Ligurem accusare coepit, qui in re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere; multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se haberet. non possum illa planius commemorare quam ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis. [127] quid est501, Verres? utrum ne his quidem testibus credetur502, an haec ad rem non pertinent? non credemus503 M. Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos? quid est504 quod planum fieri testibus possit, si hoc non fit? an id quod dicunt leve est? nihil levius quam praetorem urbanum505 hoc iuris in suo magistratu constituere, omnibus quibus hereditas venerit coheredem praetorem esse oportere. an vero dubitamus quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit appellare, qui ob ius dicendum506 M. Octavium Ligurem, hominem ornatissimum loco, ordine507, nomine, virtute, ingenio, copiis, poscere pecuniam non dubitavit508?

in sartis tectis vero quem ad modum se509 gesserit quid ego dicam? dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant; notae res ac510 manifestae prolatae sunt et proferentur. [128] dixit Cn. Fannius511, eques Romanus, frater germanus Q. Titini, iudicis512 tui, tibi pecuniam se dedisse. RECITA. CN. FANNI TESTIMONIVM. Nolite Cn. Fannio dicenti513 credere, noli, inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri tuo, credere; dicit enim rem incredibilem; C. Verrem514 insimulat avaritiae et audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in istum515 convenire. dixit Q. Tadius, homo familiarissimus patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine; tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit. RECITA. NOMINA Q. TADI. RECITA. TESTIMONIVM Q. TADI. ne Tadi quidem tabulis516 nec testimonio credemus? quid igitur in iudiciis sequemur? quid est aliud omnibus omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum honestorum517 testimoniis et virorum bonorum tabulis non credere?

[129] nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu potius novo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede Castoris, celeberrimo clarissimoque monumentoquod templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani positum est, quo saepe numero senatus convocatur, quo maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes fiuntin eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum aeternum relinquere. [130] aedem Castoris, iudices, P. Iunius habuit tuendam de518 L. Sulla Q. Metello consulibus. is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium. cum L. Octavius C. Aurelius consules aedis519 sacras locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere, neque ii520 praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres P. Caelius521 praetores cognoscerent et iudicarent. qua potestate iste permissa sic abusus est522 ut ex Cn. Fannio et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus, hoc voluit clarissimum relinquere indicium523 latrociniorum suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie possemus. [131] quaesivit quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere. Iunium ipsum mortuum esse sciebat; scire volebat ad quem illa res pertineret. audit pupillum esse filium. homo qui semper ita palam dictitasset, pupillos et pupillas certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in quo moliri praedarique posset arbitrabatur. [132] L. Habonio524 aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iuni tutor erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento convenerat iam quem ad modum traderetur. iste ad se Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo traditum non sit, quod exigi debeat. cum ille, id525 quod erat, diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona comparere526 omnia, ipsum templum omni opere esse integrum, indignum isti527 videri coepit ex tanta aede tantoque opere se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere. [133] venit ipse in aedem Castoris, considerat templum; videt528 undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera nova atque integra. versat se; quaerit quid agat. dicit529 quidam ex illis530 canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se multos, 'tu, Verres, hic quod moliare nihil531 habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere.' homo omnium rerum imperitus quaerit, quid sit 'ad perpendiculum': dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit. 'nam mehercule,' inquit, 'sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.' [134] Habonius, qui legem nossetqua in lege numerus tantum columnarum traditur, perpendiculi mentio fit nullaet qui non putaret sibi expedire ita accipere, ne eodem modo tradendum esset, negat id sibi deberi532, negat oportere exigi. iste Habonium quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile coercet; columnas ita se exacturum esse confirmat. [135] nova res atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim C. Mustio, vitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M. Iunio patruo, P. Titio533 tutori, homini frugalissimo; hi rem ad virum primarium summo officio ac virtute praeditum, M. Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. venit ad Verrem M. Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia pluribus verbis ne per summam iniuriam pupillum Iunium fortunis patriis conetur evertere. iste, qui iam spe atque opinione praedam illam devorasset, neque ulla aequitate orationis neque auctoritate M. Marcelli commotus est; itaque quem ad modum ostendisset se id exacturum esse respondit. [136] cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, omnis aditus arduos ac potius interclusos viderentapud534 quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas pro pretio535, non gratia valeretstatuunt id sibi esse optimum536 factu, quod cuivis venisset in mentem, petere auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure civili privatorumque omnium controversiis populo Romano praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est. [137] venit ad Chelidonem C. Mustius, eques Romanus, publicanus, homo cum primis honestus; venit M. Iunius, patruus pueri, frugalissimus homo et castissimus; venit537 homo summo pudore538, summo officio, spectatissimus ordinis sui, P. Titius tutor. O multis acerbam, o miseram atque indignam praeturam tuam! Vt omittam539 cetera, quo tandem pudore talis viros, quo dolore540 meretricis domum venisse arbitramini? qui numquam ulla541 condicione istam turpitudinem subissent nisi offici necessitudinisque ratio coegisset. veniunt, ut dico, ad Chelidonem. domus erat plena; nova iura, nova decreta, nova iudicia petebantur. 'mihi det possessionem, mihi ne adimat542, in me iudicium ne det, mihi bona addicat.' Alii nummos numerabant, ab aliis tabellae obsignabantur543; domus erat non meretricio conventu sed praetoria turba referta. [138] simul ac potestas primum data est, adeunt hi quos dixi. loquitur C. Mustius, rem demonstrat, petit auxilium, pecuniam pollicetur. respondit illa ut meretrix non inhumaniter544; libenter ait se facturam545, et se cum isto546 diligenter sermocinaturam; reverti iubet. tum discedunt: postridie revertuntur. negat illa posse hominem exorari; permagnam eum dicere ex illa re pecuniam confici posse.

vereor ne quis forte de populo, qui priore actione non adfuit, haec, quia propter insignem turpitudinem sunt incredibilia, fingi a me arbitretur. ea vos antea, iudices, cognovistis. [139] dixit iuratus P. Titius, tutor pupilli Iuni547, dixit M. Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si viveret, sed recenti re de Mustio auditum est548; dixit L. Domitius549, qui cum sciret me ex Mustio vivo audisse, quod eo sum usus plurimum (etenim iudicium, quod prope omnium fortunarum suarum C. Mustius habuit, me uno defendente vicit), cum hoc, ut dico, sciret L. Domitius, me scire ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre, tamen de Chelidone reticuit quoad potuit, alio responsionem suam derivavit. tantus in adulescente clarissimo ac principe iuventutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me premeretur, omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret; primo necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat, deinde aliquando coactus550 Chelidonem nominavit. [140] non te pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam quam L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse arbitrabatur?

reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium. cum Habonio tutore, quod erat vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus. defert551 ad istum rem Habonius: ut sibi videatur552, satis grandem pecuniam et satis impudentem esse. iste, qui aliquanto plus cogitasset, male accipit553 verbis Habonium, negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa, locaturum se esse confirmat. [141] tutores haec554 nesciunt; quod actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum; nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. iste vero non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato. itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus. accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens denique excidit. quid ageret555 coepit cogitare; si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset, sibi nullam praedam esse. itaque excogitatquid? nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset556 dicere, 'improbe, verum callide'; nihil ab isto vafrum557, nihil veteratorium exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua reperientur, impudentia, amentia, audacia. [142] 'si pupillo opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. quod est igitur remedium? quod? ne liceat pupillo redimere.' Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis558 omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum denique, ut optima condicione sit is cuia res sit559, cuium periculum? excludit eum solum cui prope dicam soli potestatem factam560 oportebat. quid enim? quisquam ad meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit561? locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me refecturum562 dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus et praediis populo563 cautum est; et, si non putas cautum, scilicet tu, praetor564566, in mea bona quos voles immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non sines567. [143] operae pretium est legem ipsam568 cognoscere; dicetis eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate. Recital569 LEX OPERI570 FACIVNDO. QVAE PVPILLI IVNI —. dic, dic, quaeso, clarius. C. VERRES PRAETOR VRBANVS571 ADDIDI T. Corriguntur leges censoriae! quid enim? video572 in multis veteribus legibus, CN. DOMITIVS L. METELEVS CENSORES ADDIDERVNT, L. CASSIVS CN. SERVILIVS CENSORES ADDIDERVNT573: vult aliquid eius modi C. Verres. dic: quid addidit? recita574. QVI DE L. MARCO M. PERPERNA575 CENSORIBVS—— SOCIVM NE ADMITTITO576 NEVE PARTEM DATO NEVE REDIMITO. quid ita? ne vitiosum opus fieret? at erat probatio tua. ne parum locuples esset? at erat et esset amplius, si velles, populo577 cautum praedibus et praediis. [144] hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si578 D. Bruti, cuius praedia suberant579, periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod tu580 neque negare posses, —in tabulas enim legem581 rettulisti,—neque582 cum defensione aliqua confiteri? addicitur opus583 HS DLX milibus, cum tutores HS CCID~ CCIO~ CCI39 CCIOO id opus ad illius iniquissimi hominis584 arbitrium se effecturos esse clamarent. etenim quid erat operis? [145] id quod vos vidistis; omnes illae columnae, quas dealbatas videtis, machina adposita nulla impensa deiectae eisdemque585 lapidibus repositae sunt. hoc tu HS DLX milibus locavisti. atque in illis columnis dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico esse ex qua tantum tectorium vetus deiectum586 sit et novum inductum. quodsi tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petivissem587.

[146] at ut videatur tamen res agi et non eripi pupillo: Sl QVID OPERIS CAVSA RESCIDERIS, REFICITO. quid erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret? QVI REDEMERIT SATIS DET DAMNI INFECTI EI QVI A VETERE REDEMPTORE ACCEPIT. Deridet588, cum sibi ipsum iubet satis dare Habonium. PECVNIA PRAESENS SOLVETVR589. quibus de bonis? eius qui, quod tu HS DLX milibus590 locasti, se591 HS CCI3;) CCID:) CCI:~3 CCI39 effecturum esse clamavit. quibus de bonis? pupilli, cuius aetatem et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere praetor debuit. tutoribus defendentibus non modo patrias eius fortunas, sed etiam bona tutorum ademisti592. hoc orvs BONVM SVO CVIQVE FACITO. [147] quid est 'suo cuique'593? lapis aliqui594 caedendus et adportandus595 fuit machina sua; nam illo non saxum, non materies ulla596 advecta est; tantum operis in ista597 locatione fuit quantum paucae operae fabrorum598 mercedis tulerunt, et manuspretium machinae599. Vtrum existimatis minus operis esse unam columnam efficere ab integro novam nullo lapide redivivo an quattuor illas reponere? nemo dubitat quin multo maius sit novam facere. ostendam in aedibus privatis longa difficilique vectura columnas singulas ad impluvium HS CCI33 CCI33600 non minus magnas locatas. [148] sed ineptum est de tam perspicua eius601 impudentia pluribus verbis disputare, praesertim cum iste aperte tota lege omnium sermonem atque existimationem contempserit, qui etiam ad extremum adscripserit: REDIVIVA SIBI HABETO; quasi quicquam redivivi ex opere illo tolleretur ac non totum opus ex redivivis constitueretur. at enim si pupillo redimi non licebat non necesse erat rem ad ipsum pervenire; poterat aliquis ad id negotium de populo accedere. omnes exclusi sunt non minus aperte quam pupillus. diem praestituit operi faciundo Kalendas Decembris, locat circiter Idus Septembris; angustiis temporis excluduntur omnes. [149] quid ergo? Habonius istam diem quo modo adsequitur? nemo Habonio molestus est neque Kalendis Decembribus neque Nonis neque Idibus; denique aliquanto ante in provinciam iste proficiscitur quam opus effectum est. posteaquam reus factus est, primo negabat se602 opus in acceptum referre posse; cum instaret Habonius, in me causam conferebat, quod eum603 codicem obsignassem. petit a me Habonius et amicos adlegat: facile impetrat. iste, quid ageret, nesciebat; si in acceptum non rettulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum; Habonium porro intellegebat rem totam esse patefacturum,— tametsi quid poterat esse apertius quam nunc est?—ut uno minus teste ag eret604, Habonio opus in acceptum rettulit quadriennio post quam diem operi dixerat. [150] hac condicione, si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus; cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbitrium ac potestatem venire nolebant qui sibi ereptam praedam arbitraretur. nunc ne605 argumentemur, quo ista pecunia pervenerit facit ipse indicium. primum cum vehementius cum eo D. Brutus contenderet, qui de sua pecunia HS DLX606 milia numeravit, quod iam iste ferre non poterat, opere addicto, praedibus acceptis de HS DEX milibus remisit D. Bruto HS cx milia. hoc, si aliena res esset, certe facere non potuisset. deinde nummi numerati sunt Cornificio, quem scribam suum fuisse negare non potest. postremo ipsius Haboni607 tabulae praedam illam istius608 fuisse clamant. Recital NOMINA HABONI609.

[151] hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum Iunium praetextatum venisse610 in vestrum conspectum et stetisse cum611 patruo testimonium dicente questus est, et me populariter agere atque invidiam commovere, quod puerum producerem, clamitavit. quid erat, Hortensi, tandem in illo puero populare, quid invidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini aut alicuius hominis eius modi612 produxeram filium, ut nomine ipso et memoria patris animos imperitae multitudinis commoverem613. P. Iuni614 erat, hominis de plebe Romana, filius, quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum legibus tum aequitati magistratuum, tum iudiciis vestris commendatum615 putavit. [152] hic istius scelerato nefarioque latrocinio bonis patriis fortunisque omnibus spoliatus venit in iudicium, si nihil aliud, saltem ut eum616 cuius opera ipse multos annos esset617 in sordibus paulo tamen obsoletius vestitum videret. itaque tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non vestitus, sed fortuna popularis videbatur, neque te tam commovebat618 quod ille cum toga praetexta, quam quod sine bulla venerat. vestitus enim neminem commovebat619 is quem illi mos et ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae pater dederat, indicium atque insigne fortunae, hoc ab isto praedone ereptum esse graviter tum620 et acerbe homines ferebant. [153] neque erant illae621 lacrimae populares magis quam nostrae, quam tuae, Q. Hortensi, quam horum qui sententiam laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam aliquod incendium restinguendum622 est. habemus enim liberos parvos; incertum est quam longa cuiusque nostrum623 vita futura sit; consulere VIVI ac prospicere624 debemus ut illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio munita sit. quis est enim625 qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra improbitatem magistratuum? mater, credo. scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater, femina primaria: minus illa deos hominesque implorante iste infanti pupillae fortunas patrias ademit. tutoresne defendent626? perfacile vero apud istius modi praetorem, a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli Iuni et oratio et voluntas et auctoritas repudiata est!

[154] quaerimus627 etiam quid iste in ultima Phrygia, quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur? dubitamus quid iste in hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas locaverit? exspectemus quid dicant ex Sicilia testes? quis umquam templum illud aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae testis esset? quis a signo Vortumni628 in circum maximum venit quin is uno629 quoque gradu de avaritia tua commoneretur? quam tu viam tensarum atque pompae eius modi exegisti ut tu630 ipse illa ire non audeas. te putet quisquam, cum ab Italia freto diiunctus631 esses, sociis temperasse, qui aedem Castoris testem tuorum furtorum632 esse volueris? quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententiam ferent, videbunt633.

[155] atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim praetereundum est ne id quidem. petita multa est is apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam, re vera634 quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. de quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique sint635, id quod636 mihi non est necesse; tantum dicam, paucos homines, ut levissime appellem637, adrogantes hoc adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus evertisse.

[156] is mihi etiam queritur quod a nobis638 IX solis diebus prima actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum639 tribus horis Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eius modi iudiciorum640 tolleretur. iam vero in bonis Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causa putatote. [157] iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sit641, is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari?

nam de subsortitione illa Iuniana iudicum nihil dico. quid enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam dicere? difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas, sed etiam anulus aureus scribae tui deterret. non dicam id quod probare difficile est; hoc dicam quod ostendam multos ex te viros primarios audisse, cum diceres ignosci tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua invidia C. Iunius conflagravit642, ea, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset. [158] hoc modo iste sibi et saluti suae prospicere didicit referendo in tabulas et privatas et publicas quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper aliquid demendo, mutando, interpolando643; eo enim usque progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum sine aliis maleficiis reperire possit644. eius modi subsortitionem645 homo amentissimus suorum quoque iudicum fore putavit per sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis suae646; cui ego nisi vi populi atque hominum647 clamore atque convicio restitissem, ex hac decuria vestra648, cuius mihi copiam649 quam largissime650 factam651 oportebat652, quos iste adnuerat in suum consilium sine causa subsortiebatur.


1 testibus prb Cuiac.: iudicibus Dψ

2 est idem D al. prb: est enim idem q1 al.

3 paratus prδ Schol. Gronov., Prisc.: om. Dψ

4 prius Dψ: primus L: primo prδ

5 neque Dψ: neque enim prδ

6 hominum bG2: nominum p1 (corr. omnium)

7 istius p Schol. Gronov. δ

8 illa omnia Dpr: omnia illa KZ al.: omnia om. bδ

9 esset iste Dψπ: iste esset bδ ipse sibi δ

10 enim D al. pbr: om. G3

11 ulla pr Schol. Gronov.: om. Dψb

12 accedere Dp rell.: accidere Manut. (i §39: ii §172: iv §2: Sest. §107; cf. Cluent. §10)

13 abiudicari pb: -are Dψ

14 iudices Nonius, edd.: om. codd.

15 ac prope Asc. (i §108)

16 perperam si scripsi (Cl. Rev. xvii. 201): postremo ut codd. (utut Muret., Gulielm.): contra eam cum Koch: lacunam susp. Iordan.

17 mirantur Z

18 pro p1 et pler.: propter s. l. p2 et (om. cetera) bδ

19 eum om. p

20 inventus est D rell. (iii §21): unus inventus est Prisc. edd.

21 e Dψ: et e Garat. edd. (Act. Pr. §39: iii §175): ei π: ex Prisc. i. 306. 24, et a Prisc. ii. 264. 10 (v §125)

22 liberum Zpδ Prisc. Non.: om. G12K: add. in mg. D

23 non id solum quaeritur s. l. p2

24 his pb

25 tamen Naugerius: eum Dp et pler.: tamen eum Lgg.: om. b

26 cum praedonum... dimiserit πb: om. Dψ

27 talis iudices qr

28 convictus Halm (ii, §27): victus codd.

29 equitibus ċrċ pb: equitibus Dψ

30 poterimus D al. b: potuerimus pδ

31 et codd. (Div. §47): auct. Halm, Wesenberg, secl. Muell.

32 dubitaverit δ

33 confessum... veritum suppl. in mg. p2

34 tenuisse bδ

35 me iam pridem D al. p: iam me pridem G1: me iam non pridem G2

36 recte Dp rell.: ratione G1

37 his Dp: iis edd.

38 antea pbδ

39 cum eum pδ: cum Dψ: quem Bake (i, §104)

40 Suettius C. I. L. iv. 1190: Suetius b: Suectius DpG2 (ii, §3 v, §147)

41 in hoc D al. br: hoc pq, fort. recte (i, §63; ii, §§118, 133)

42 est enim qr

43 iudices quisquam πb

44 e numero D al.

45 probaverunt Dp al.: probarunt δ: comprobaverunt qr

46 istorum Dp rell.: illorum edd.: ipsorum Muell.

47 non quantam... vexarat p2 in mg.

48 cum comites istius atque amici Nonius

49 eius modi D al. π: huius modi b rell. (Div. §38; ii, §§56, 60)

50 quo pbK: quos DG1Z: per quos G2

51 reiciendis p

52 ipsa in q

53 statum p. r. πb

54 sibi ait esse Dψπ: sibi esse ait K: ait sibi esse bδ

55 cognosset π: cognoscet D al. Schol. Gronov.: cognosceret rell. (i, §97; ii, §33)

56 esse meam fidem Zielinski p. 193

57 iniquus Dψ: inicus p: inimicus bδ (ii, §167)

58 conspectu δ

59 consensuque pqD (sed hic corr. consessuque)

60 mihi dignitas δ

61 isto Zumpt edd.: ipso codd.

62 honestior Dψp: iustior δ: illustrior b

63 quid tam e re publica coni. Madvig.: quid tamen re .p. honestius Dψπ (tam q: iam brδ: in re pub. Z): Quid tandem coni. Zumpt: an Quid tamen (tandem?) in re publica honestius?

64 possitis Kb: possetis Dψπ

65 potest sperare Dp al.: sperare potest qr

66 requirat iudiciorum q1

67 reiceretis p: reiiceretis q: relegeritis Dψ

68 Verū euobis p: Verum et vobis qr: verum ut vobis Kayser

69 Haec me res D p rell.

70 pluribus verbis iudices Dψπ: plur. iud. verb. b: iud. plur. verb. δ

71 quo iam Madv. edd.: quoniam codd.

72 dedit Asc., Muell.: det Dp rell. (prob. Stangl, Pseudoasconiana, p. 121)

73 non uti licebit Dψ

74 quod codd.: id coni. Ernesti: fort. id quidem

75 utriusque commune Dψp (Zielinski p. 193): comm. utr. qr dixit codd. praeter q (dixerit)

76 molliorem DZqb: moliorem pr: meliorem G3K

77 Ergo?

78 Hortensi... sumus suppl. p2

79 magnopere Dp rell. (Act. Pr. §23; ii, §28): magno opere Iord.

80 a quopiam Dψpr: cuipiam δ

81 leges pqG12K: legem Zbδ: (lege D1: legē D2

82 halaesinus p: halesinus D rell.

83 tum om. δ

84 Messanam Dp et pler.

85 iudicare qr

86 equarum Dpb (ut in cod. Clun. ii, §20): equorum K al. vulg.

87 vestisque bδ: in mg. p2 vestrisque stragulae quod fuerit

88 eos Dp rell.: eo q

89 hominis Dp rell.: om. G2

90 omnibus pb: om. Dψ

91 cuipiam Dp rell.: cuiquam Heindorf, Muell. (ii, §36)

92 et explicarem in mg. D2

93 tu πb: tum Dψ

94 a pKZ et s. l. D: om. qr

95 in eo elaborari (lab. Zb) Dψp: id elab. qr: id lab. Lg. 42 (ii, §124)

96 viderunt codd.: scripserunt Hugh E. P. Platt: fort. indixerunt

97 flagitiis Dψ: flagitiis peccatisque prδ

98 dictu turpia qr: dictu om. b

99 perductorum Dψpr: perlectorum q: perditorum L

100 patietur coni. Schuetz: patitur Orelli

101 cōs. D al. p: consuli G2, consule G1b

102 quadripertita D al. p: quadripartita Z al.

103 ornabat prb: honorabat Dψ

104 in Galliam exsp. bδ

105 auram sibi posse K

106 afflare coni. Zumpt. Cobet

107 defensionisque qr edd.: dissensionisque Dψpb: adsensionisque al. An consensionisque?

108 reiectionem codd. et edd. ante Naugerium (cf. §22)

109 triginta om. D al. pr

110 decem sex Dψp

111 milles quingenta quadraginta quinque πb

112 pro quaestore Asc.: pro quaestoribus Dp rell.

113 dedi stipendio... nummos om. G1

114 quispiam G3K

115 relatis pr edd.: redditis DG1KZ

116 huius modi pbδ (Zielinski p. 193)

117 neque falso Dψπ

118 describere Dp rell.: discr. Kays.: perscr. cod. (?) Vrs.

119 direptumque D al. b: directumque pr: dirutumque K Lg. 42

120 G. Triar. DZp: Q. Triar. G12K

121 restaurationum relat. π

122 scelerata Zδ

123 tibi quando pb: tibi iterum suppl. s. l. D: tibi tibi quando KZ: quando tibi qr

124 legisses Dψ (cf. §60 infra) Qui quaestor malit Muell.

125 invidiosam Dp rell.: insidiosam Lamb. edd.

126 institutaque q

127 nil Zielinski, p. 178

128 accedere D al. π (i, §4)

129 eum qui DKZpbr: qui q: cum G2

130 non modo non codd.: non modo Asc. edd. (Cl. Rev. xx. 256)

131 Tu cum pb: tum cum D al.: cum G2LK

132 in ipso Asc. edd. vett.

133 Cn. Dolabella del. Naugerius, Iord., Kays.: malim Ille miser (i, §74) cum esset conflictatus, cum etc.

134 cum prodit Dp et pler.: tum prodit G2Kδ

135 tum impr. K al.: cum impr. Dp et pler.

136 cum multo G2.

137 Cf. Act. Pr. §34; i. §§65, 119; iii, §188

138 de hoc qr

139 Carbone... Dolabella Manutius: -em... -am codd.

140 ambo D al. π: ambos bG2LKZ

141 dii Dp

142 est Dp rell.: iste G1δ: est iste Kays., Muell. A verbo quacun [que usque ad C. Verrem i, §45 commemoratur fragmentum Palimpsesti Taurinensis, mutilum ipsum (T.

143 persuadere Tb

144 Achaiam T

145 nisi singulare p2 s. l.

146 nisi id T: nisi Dp rell.

147 poposcit πb: poscit D al.: possit G2: petit K

148 hominem codd.: hominum Hotom. edd. (ii, §17)

149 ista T

150 mihi alius T Asc.: alius mihi Dp rell.

151 istius qδ

152 separatus TDψp: servatus p2rbδ

153 est hoc Tb: hoc est π.

154 Cn. om. T (106. 19)

155 dictum est... aestimatum Tπ: om. Dψ

156 non part. T: non modo part. Dp rell. Cf. i, §106

157 illa Dψr: om. pqb Schol. Gronov.

158 venerit q1r

159 illine D al. π: illi G12

160 iis edd. recc.: his Dp rell.

161 memoriae G1bδ

162 ad pariendum vicinam rδ

163 ibi om. in lac. p

164 hominibusque pG1 Asc.: hominibus Dψ

165 depopulari b: -are Dψp al.: depeculari Lamb., Muell. (Act. Pr. §14)

166 ulla G1 al.: illa Dp et pler.

167 iam πb: tam Dψ

168 adv. istius, prandia: sic distinxit Madvigius, et ita est in p

169 muneraque Dp rell.: munera Asc., edd. vett.

170 commemorarem p et primo D

171 vero om. p

172 expilatio Koch, Muell. (et 13): iii, §§6, 23

173 apud deos δ (ex apud ōs, credo, ortum

174 legatos Dψp: -um rb

175 illinc D al. πb: istinc s: istinc illinc G12K

176 in omnibus Klotz, Muell.

177 in intercol. Halm, Kays.

178 subsortitus πb (Act. Pr. §30): sortitus Dψ (i, §158)

179 subsortiturus eras coni. Hotom.

180 esses Zumpt: es codd.

181 tuis Dp rell.: om. Asc., cod. (?) Vrs.

182 tuis horis b

183 semper Dψ: saepe prb

184 ibi fuisse quae nunc non essent Bake, Kays. (Zielinski p. 159)

185 chium Dψb: cophium pq1

186 plostris Dp al.

187 gregis p

188 intus om. pq1

189 suo art. Dψ: art. suo pbrδ: suo om. Asc., Schol. Gronov.

190 si in eas π D2 vulg.: quin ea D1, quin eas ψ (quam eas L): cum in eas Klotz, Kays., Muell.

191 atque pr al.: et que D, et quae ψ (quae K, et G1

192 iis Zumpt (is ed. Rom.): his Dp al.: istis G2

193 Paulo codd.: Paullo Iord., Klotz, Kays.

194 templa Kδ

195 forte om. G1 Prisc.

196 huius modi πbδ (Div. §38; i, §§17, 151): vel huius modi G2KZ (vel s. l. D2

197 laturus est prδ

198 Olinthium D: Olinphum p: Olynthum rell.

199 virtute consilio q

200 Olinthum Dp

201 vi s. l. r: om. Dp rell. (per virtutem K

202 tabula pub. pq (v, §103): tabulas publicas rell. praeter Cuiac. in quo fuisse dicitur tabulis publicis: secl. Muell.

203 Recita... Servili prb: om. Dψ

204 iudic. se Dp rell.: se iudic. Asc., Schol. Gronov.

205 omnem L: omnium Dp rell.

206 fanis suis qr

207 itemque p al.: item qui Dψ

208 Asiam Db: om. pq: ante Achaiam K

209 Habeo et istius Dp al. (ipsius) Asc.: ab eo istius b al.: num At vero s. Age vero istius? Cl. Rev. xvii. 202

210 accepi Dp rell.: accepti Asc. (accepti ct expensi?): secl. edd.

211 Audivimus G2

212 numquam tab. qr

213 Antonio Dp rell.: M. Antonio Asc. edd. (Div. §22)

214 fecit p al.: leg DZ, legis G12K, legit s

215 Audivimus G2

216 huiusce pb Asc. (i, §56): eiusce Dψ

217 ab om. Dp

218 et Dp rell.: om. Asc. (v, §34)

219 optimas Dpq: om. G2Kδ

220 impluvium qrb (impluium p): pluium s. pluvium Dψ

221 ad valvas δ

222 habes dicere Lamb., Kays.

223 ecquo D: hecquo p: et quo δ

224 quam om. D al. p: stupr. flag. suor. quam del. Kays.

225 ego relinquam qr

226 autem Dψbr: om. pq

227 ipsi om. K Lampsaceni secl. Bake, Kays.

228 Graecorum D rell. Non.: om. pq1: secl. Kays.

229 in illo Lg. 42 Kays (i, §15)

230 flagitiose Dp rell. admonebant Dψpr: commonebant K: monebant q

231 ut πb

232 hecquae p, ecquae s: qua DG1: si qua KG2

233 commoretur Ern. auct. Klotz, Kays.

234 istam Dp rell.: ita Pluyg., Madv., Muell.

235 Ianitor secl. Bake, Kays., Muell.

236 erat tres Lgg., Non.: non erat Dψprb: erat non q al.

237 mali πb: om. Dψ

238 munus illud suum DZπb: illud munus suum G2K: munus suum illud G1

239 ipsos tantum Lg. 42

240 adseculas (ass.) Dπ: asseclas rell.

241 comparat Dp rell. Non. (Zielinski p. 193): apparat q1 Muell.

242 obstipuit (ops. p) pqλ: obstupuit Dr rell.

243 ille πb: om. Dψ

244 pugna inter contra codd. Rufinianus

245 primarius Non. edd.: primus codd.: (optimus s et ed. Iunt.

246 homo πb Non.: om. Dψ

247 cum Dpq: tum ψ

248 aliqua Dpr: aliq. KZ: aliquo L

249 mane homines prb

250 factu D al. p Asc.: factum G1qr

251 oratio pb: ratio Dψr

252 devers. D: divers. pr Schol. Gronov.

253 subiicere Dpr: circum add. in mg. D2, et ita ψ

254 Tunc Dψ: tum pb

255 potuerant δ

256 ita πb: om. Dψ

257 tunc D al.

258 Tettius δ: Pettius DKp: Pectius qr

259 mil. trib. Dψ: trib. mil. p (errant Zumpt, Iord.) br

260 ipse coni. Benecke: ipsa codd.: ipso Haase, Kays.

261 quo tempore quidem Dp rell. (praeter G2K quo temp. ipse qu.): quo quidem temp. Siesbye, Muell.

262 multa π: multum Dψ

263 Neronis iudicio del. Bake

264 fuerit audite qr edd. recc.

265 his codd.

266 in Asiam auct. Iord. secl. Kays.

267 rep. nem. pot. πbδ, Zielinski p. 193: nem. rep. pot. Dψ

268 quod iste iussisset s. l. p2

269 oporteret scripsi: potuerit Dp rell. (i, §103; iii, §113: Cl. Rev. xvii. 202)

270 quod quam prG12δ: quod quoniam DZς

271 laodiceē b: laodicie D: laodiciae πλςs

272 luctum et om. G2K

273 me Dp al.: om. Lgg. praeter q

274 liberorum Dψπb: liberum Quint. Asc. edd

275 innocentum G1Z

276 elui Bake (sanguines lui p

277 sperasti L

278 a liberis om. pq1

279 tuum Dp rell: publicum tuum Asc., Klotz

280 Recita... domum in mg. pr (ipsum hunc b): om. Dψ

281 lampsaceni civ. fac. conabatur p: lampsaceni fac. conabantur δ

282 tuam pr: om. Dψ

283 concurreret b Lg. 42: -erit Dp rell.

284 perpetua confirmat Dp rell.: conf. perp. qr (Zielinski, p. 193)

285 ad ulcisc. exsp. q1

286 moriendum sibi potius Dp rell.: mor. potius sibi G2: sibi mor. pot. K

287 quod codd.

288 At ais Muell.

289 contulisse Asc. insimularas Dp rell., praeter G12 (insimulares) Lg. 42 (-abas): insimularis edd. (Cl. Rev. xvii. 202)

290 Recita... Thessalus prb (i, §79): om. Dψ

291 Recita prb: om. D rell.

292 sibi πb: in hoc sibi Dψ (in om. G1

293 Nonne te r Lgg. praeter q

294 concitarent G2qr

295 argueretur bδ (Zielinski p. 193)

296 actores π

297 et princ. Lamb. edd.

298 nunc Dp al.: vero G3K (D in mg. 'al. vero'

299 a πK: om. DZ al. (milesios p). Cf. ii, §26

300 lanae publice p: lane publice D al.: -ae -ae vulg.

301 taceri om. pq1

302 Mario DG12

303 Fannio Asc. edd.: Fabio Dp rell., praeter brδ (Rabio)

304 ab pq al.: a s. ad rell.

305 Verba seclusa om. Asc.: mance p usque ab dianopam quae in ponto est nav.

306 causam om. pG1 (s. l. p2): causas qr

307 quaeque (queque Dr) D al. p: quoque G3K

308 dolobellae occiso: in his verbis incipit codex S, mutilus

309 -copiose p, secl. Ern. Kays.; cf. Act. Pr. §33

310 nil Zielinski, p. 178

311 sodalis istius prb: sodalicius SDψ (sodalius G1

312 facillime SD al. p: facile qr (Serv. ad Verg. Ecl. v. 36)

313 et pec. G1

314 HS xx d quinquies p (xxċ d SD: xxċdċ G2KZr

315 homines formosos DZpb: form. hom. G2K et (cum signis transp.) S (i, §105)

316 pec. non redd. G1

317 in (post infimum) om. G12K

318 sint facta SDp: facta sint G3

319 de eodem SD: in eodem p

320 facta sint SDp: facta sunt b: 'al. fort. recte' Muell.

321 redditi alii alii etiam scripsi: redditi alii etiam SDp rell. praeter r. aliis (= alii sunt?) redditi alii etiam.

322 Vulg. alii redditi alii etiam

323 omnium SDZ: omnia π

324 vicariique habet in mg. p (m. pr.) 'servi in loco manumissorum suppositi'

325 memoria G2Kb

326 tibi om. G1

327 optimis codd.

328 hi codd.: ii Iord.

329 misereZZZ Sp: misere D al. r

330 patris G2δ

331 abs te om. SD al.

332 puta G1

333 at prb: om. SDψ

334 amittere codd.

335 Myliadum SD

336 vexarit b: vexarit Spq: vexarit D

337 per ipsum L

338 his nom.... sunt secl. Bake, Kays., Muell.

339 iis his SDp

340 P. R. pecuniam redactaeZZZ p (redacta e SDG2: redacta est D2G1Z

341 aliquam calam. SD al. p: cal. aliq. G2

342 pestem s. l. p2: pestem tempestatemque qr

343 cognosset SDp rell. praeter G1b (cognosceret) et K (cognoscet): i, §18

344 produxit D: protulit produxit SG12 (sed in S linea ducta sub protulit)

345 descensuros pbr: discessuros SDψ

346 Ita est codd. (ista est G2): om. b: secl. Muell.

347 prorogarentur codd.

348 proinde codd. praeter Lg. 48 et δ (perinde)

349 ad aerar. rationes G1

350 quam SDZp: om. G2LK

351 quaestorem se SDp: quaestores sese ex Asc. (quaestor esse se) edd.

352 deinde quasi SDp al.

353 et quaestor codd.

354 posset δ

355 octing. duo milia G2LK

356 callidissimus G1

357 aliis coni. Wyttenb.

358 ratio ċQċ Qċ postumus curtus SDp al.

359 numerata codd.: corr. Gronov. (ii, §§20, 50)

360 nil Asc.

361 cum (ante confic.) om. SD

362 arbitrare pG1

363 his SDp al.

364 nomen ullum qr nominis SD

365 solius? Muell.

366 habet p in mg. hinc incipit de praetura urbana: D2 admissa in practura urbana, tertia pars divisionis

367 quin pr: quid in SD al.

368 aut om. LK

369 in om. G1K

370 iis SD

371 brev. rat. G1

372 ex p Asc. Prisc. δ: om. SDψ

373 dicendi SDp Prisc.: dicundi δ

374 aut Prisc.

375 nihil oporteat DpZS2: nihilo poterat S1 (i, §75)

376 C. Annius codd.: corr. Naugerius (i, §107: ii, §21)

377 ċpRċ D corr., Zr: pir p: ċpċ R SD primo

378 eum SDKZpr: cum q: om. b edd.

379 omnia faciebant qr

380 puella Prisc.

381 legis SDp: leges Prisc.

382 mortuus est Kr

383 an temptatus p: atemptatus (att.) SDψ

384 ipse SDψp: iste bδ

385 audaciam amentiamque pbrK: am. aud. ZG1λ et SD (sed hi cum signis transp. §2)

386 possit SDVp: posset V Prisc.

387 singulari pKZ et corr. SD: -aris Vb al., et pr. SD: fort. singularis audaciae?

388 diceret Vb

389 tam V: om. SDZpbr: K Harl. 5428

390 et om. Vb (Am. J. Ph. xxvi. 411)

391 condonabat VSDp rell.: -averat Prisc.: -arat δ

392 a SDp rell.: om. Vb Prisc.

393 aecum Vp: aequum SDb: et cum qr (qua maecum p1 corr.

394 Cum... Voconiam om. V

395 Verr. mul. advers. bδ

396 fecit SDp rell.: scripsit V (i, §110: Am. J. Ph. l. c.

397 etiam om. V (Am. J. Ph. ibid. 412: cf. i, §45)

398 fuit om. G2

399 praetorii (i, §114) add. Koch, V secutus in quo est P. R. (iii, §17): praetoris auctoritas Klotz

400 Recita V: om. SDp rell. (cf. dic... recita i, §143)

401 ab om. V

402 eius rei SD: ei rei V

403 reprehendi V sol. (Am. J. Ph. xxvi. 410)

404 P. Annius VSD (in mg. D `al. C'

405 ipsum illum VSDpr: illum ipsum Kδ Prisc.

406 C SDp al.: om. V (Div. §22: §111 infra

407 tam V: om. SDp rell.

408 et codd.: ac Asc. (§5 supra

409 magnopere VSD (Act. Pr. §22): magno opere Iord.

410 his V: is π: om. SDψ

411 ex Vp: om. SDψ: (a certo Asc.

412 instituerit Prisc. contra codd.

413 non Vς Prisc.: SD: om. G2Lq et in lac. p

414 patietur V Asc.: patitur SDp al.

415 Fusias SDp al.: nufias V

416 amplecteris VSD: compl. bδ

417 Ac VSDp: At Z al.

418 Qui V (i, §106): Si quis SDp al.

419 generis SDψp: iuris V (cf. iii, §58)

420 amplecteris V (?) b edd.: complect. SDp rell.

421 iure V: om. rell.

422 dixisset V etsi suppl. Iord.

423 tum VSDp: cum LKZ et in mg. D: tamen Muell., prob. May

424 in discrimen V: in dubium SDp rell.

425 abs te edd. (aps te V): a te SDp rell.

426 caput id V (v, §105)

427 inventus est V: est inventus SDp rell.

428 multi in isdem causam sis (causis?) fuerunt V (v, §§53, 111): multi testamenta eodem modo fecerunt SDp rell.; Cl. Rev. xvii. 202

429 in is p

430 Itaque hoc b

431 Desinit in verbis istius singu- S plena pagina, quem sequuntur DG2LKs et al.: istius Z

432 C. π Prisc.: om. Vbδ (Div. §22)

433 istius institutum secl. Ernesti

434 satis non V: non satis πb

435 nata esset V al.: natac essent πb

436 tu tibi V, ut videtur, al.: tibi tu πb

437 ego om. q

438 fecisti mortuo b

439 nostra Vpb: paterna q: nostra paterna r

440 his pb: is q

441 Eripis Asc.

442 nullum V: non p rell.

443 quisquam om. V

444 ut, uti Muell.; v. Stangl, Rh. Mus. 65, p. 96

445 intestatus V Asc.: intestato p rell.

446 hominis aliud π: aliud hom. bδ

447 glossam post litis habent π fide iussores fructuum

448 et cod. (?) Vrs., Asc.: om. p rell.

449 his p: iis b al.

450 possit p rell.: posset qr

451 qui id ad scripsi (cf. ii, §117): quid ad cod. Mein., Prisc.: quid id ad br cum pler.: quid ad id pq

452 ambigetur π: ambigitur b Asc., Par. 7786

453 est om. π

454 non om. pq1

455 sit codd.: scilicet Bake: valde hoc est mirum Prisc.

456 Ac pq: at r Par. 7786

457 esse exist. Prisc.

458 eos p (corr. nos)... uterentur Prisc.

459 in utroque Lamb. edd. (i, §15): utroque codd.

460 quod p edici p rell.: om. qr

461 quam diu fuit design. suppl. in mg. p2: om. r

462 esse solitus sit codd.

463 dicundo V Prisc.: dicendo πb

464 vos p

465 aliquos V: alios p rell.

466 perfacete V Lg. 42: perfacile p rell.

467 et imquitatem tum p rell.: om. V

468 volgi V

469 tr. pl. Quintius V

470 iste virgis V π: virgis iste bδ

471 produxisset V (Zielinski p. 193)

472 iste V Prisc.: is pδ

473 conplures Vbr: plures pq

474 iis V: his p rell.

475 Is Aulum p

476 A. prb: om. Vq

477 fratrem illum πb: illum V edd.

478 id iurare p (ut coni. Klotz): adiurare V: iurare id qr: iurare rell.

479 acturos V

480 vetaret V ut videtur: vetat p rell.

481 inicum V

482 Libertus V edd.: at ille libertus r (ut coni. Ern.): et ille lib. p rell.

483 lex poena est V

484 tum πb: om. V

485 a r: om. Vpqb

486 homo sit V: sit homo p rell.

487 surrexerit V (Zielinski p. 193): surrex p: surrexit r rell., prob. May

488 sescenta V: lx p: sexaginta rell.

489 ego non dicam pecuniam V: ego pec. non dicam pr rell.

490 didicistis V: cognostis p rell. (Am. J. Ph. xxvi. 411)

491 coeperit πb rell., Prisc.: coepit V

492item i, §126) ligus pq: ligur rell.

493 non om. V: s. l. ut videtur p2, dein del.

494item i, §126) ligus pq: ligur rell. hereditatis ab Ligure petere coepit. Ligus non aderat. L. frater eius causam agebat; aderant amici, propinqui. dicebat iste, nisi cum muliere decideretur, in possessionem se ire iussurum

495 ire iussurum Vprb: ire missurum δ: se missurum coni. Zumpt (Zielinski l. c.

496 ad eas heredes pb

497 venissent fuissent V contra codd. et Prisc.

498 causae V Non.: causae et pr rell. (i, §137; Am. J. Ph. xxvi. 414)

499 fuit in causa aequissima pr

500 gratiamque prb: gratiam V (i, §145)

501 Quid est V: quid ē p: quid enim bδ

502 crederetur pπ

503 credemus V: credimus π: om. bδ

504 est V: est Verres pr

505 urbanum V: ūrb. p: urbis bδ (i, §143)

506 dicendum Vπb: dicundum δ

507 ordine om. pq

508 dubitavit V pq1: dubitarit rb

509 se Vqr: sese pδ

510 ac p: atque qr: om. V

511 C. Fannius πb: Cn. Phaenius V

512 iudiciis (corr. iudicis) tuis Vb: iudici is tuis p pec. se dedisse ed. Venet. 1483, Zielinski (p. 193): se pec. dedisse codd. R. Cn. Faeni test. V: Recita test. Cn. Faen. pb

513 dicenti pr rell.: om. V

514 Verrem p2 s. l.

515 histum p

516 Ne Tadi quidem tab. V edd.: Ne tabulis quidem Quinti (Q.) Tadii pr rell. credemus V: credetur πbδ (i, §127)

517 honestorum V: honestissimorum pr rell.; cf. Cluent. §202, Har. Resp. §19

518 de Vpq: om. rbδ

519 aedis V: aedes p

520 hi p

521 Cealius p: Coelius q

522 sic abusus est π (`est nova lectio'): om. bδ edd. (Cl. Rev. xvii. 202)

523 iudicium Zumpt al.

524 Habonio δ Prisc.: Rabonio δ (ut V, i. §150)

525 id om. pq

526 comparare pb

527 ē, corr. isti, p

528 vidit p

529 dicit pq: dicit ei q2r rell. edd.

530 ipsis π

531 nihil pbδ: non q edd.

532 deberi b: debere p (corr. i, ut videtur) qr

533 P. Titio ut Vinfra, §137; cf. §139: P. Tettio pq: P. tertio r: Potitio δ

534 vident p

535 pro pretio auct. Garat. sed. edd.

536 esse optimum pbr: opt. esse edd.

537 venit Vb: om. π

538 pudore V (i, §126): pudore et π

539 mittam πb

540 talis viros quo dolore p2 s. l.

541 numquam ulla π: numq. nulla V: nulla b

542 mihi adimat pq1

543 ab aliis tab. obsign. V: alii tabulas obsignabant p rell.

544 inhumaniter V Prisc.: inhumane π rell.

545 se facturam V et Donat.: se esse facturam pr rell., prob. May (i, §142)

546 se cum isto Vpb: cum isto se qr

547 Iuni V: Iunii p

548 sed recenti re de M. auditum est V: ċsed pro Mustioċ rec. re de Mustio aud. pb (Act. Pr. §33)

549 titus dom. pbr

550 actus π al.

551 defert π: refert bδ

552 videatur coni. Ernesti: videbatur p codd.

553 accepit pb

554 hec p (haec δ): hoc qb

555 nesciit quid ageret H. G. Koch

556 ut quisquam posset π: quod qu. possit al.

557 vafrum Madvigius (ii, §132; iii, §35): fabrum Asc.: verum π: tectum al.

558 vendundis V Asc.: vendendis p rell.

559 res sit pbδ: res V: res est Prisc.

560 factam V: factam esse p rell.

561 quisquam acc. V: quid acc. p rell.

562 refecturum V (i, §138): ref. esse p rell.

563 pupillo V

564 et... ilico tu praetor Kays.: cautum esse, tu Stuerenb.: et si non putas (sc. cautum564 esse) caveas licet.

565 cauta p

566 Tu praetor... immittes? Halm

567 sinas bδ

568 ipsam legem bδ

569 R (= Recita) V: om. p rell. (i, §106)

570 Lex operi V: ex opere pr rell.

571 urbanus V: urb. pr: urbis bδ (i, §127; §iii, 123)

572 Quid enī uedeo (corr. uideo) in multis p rell. (i, §157): Quid eni multis V: quid est in multis Halm, May: Quod esse video in multis... vult Muell.

573 Cn. Met. L. Cass. Cn. Serv. censores addid. mediis omissis p

574 R (= Recita) V: om. p rell. ut supra

575 Perpenna pqb

576 admitto p

577 pupillo V

578 si (ante propinq.) et in sqq. V: om. p rell.

579 suberant Vqr Asc.: subierant p

580 tu om. pq1

581 legem om. bδ

582 neque cum V: nec cum prb

583 opus V: id opus p rell. cum totores H. S. lxxx milibus id opus p rell., edd. (contra V

584 iniq. hominis V: hom. iniq. p rell.

585 eisdemque p: eisdem (ut vid.) V (i, §126)

586 deiectum pq Prisc. (in V littera tertia incerta est): delectum b, deletum δ

587 petivissem Vpr: petissem q Prisc. May

588 accepit V Asc.: acciperet π (cf. susceperis Div. §37): num acceperit?

589 solvetur V: solvitur pr rell.

590 milibus pr rell.: om. V

591 se V: om. p rell.

592 tutorū ademisti pr: tutorum una adem. q

593 facito... cuique V sol.: om. (ex homoeoteleuto) p rell.

594 aliqui Vπ: aliquis bδ

595 apportandus fuit? machina una; nam Orelli, Kays.

596 ulla V sol.: secl. Muell.

597 et in ista πb

598 fabrorum secl. Bake, Kays.

599 Post tulerunt habet manispraetium machinae V: . et manus . pretium machine prb (Act. Pr. §33; i, §139): manu pretii (praedii Asc.) machina Asc., Madv., Kays., Muell. (i.e. quantum manupretii machina tulit

600 HS quadragenis milibus pb

601 eius V: istius pr rell.

602 se π: om. δ

603 eum π Prisc.: tum bδ

604 ageret scripsi: haberet codd. (Act. Pr. §36) Arus. Mess.: haberem Lamb. (Cl. Rev. xix. 160)

605 Nunc ne π (p post levem rasuram): nonne (argumentamur) bδ: nos ne Muell.

606 HS i3lx ed. Venet. 1483: HS ccl333 p

607 Haboni V: -ii p

608 istius p rell.: huius V

609 Haboni V: -ii p

610 praetext. ven. V (ut videtur): ven. praet. pr rell.

611 stetisse cum V: stet esse cum p (ut Par. Lall.): tet esse cum p2: ter esse cum qr: testes secum bδ

612 eius modi p rell.: huius modi V (i, §17; iv, §6)

613 commoverem Vπ: concitarem bδ

614 Iuni V: Iunii p

615 commendatum fuisse V

616 eum om. pq1

617 esset V: est pr

618 te tamen monebat V

619 commovet V

620 tum Vπ: om. bδ

621 illae V: eae p: hae bδ

622 restinguendum sit V: -enda est prb rell.

623 cuiusque nostrum Vpq: nostrum cuiusque bδ

624 proficere rb

625 est enim pbδ: enim est qr

626 defendent p (ut coni. Madv.): defenderent rell.

627 quaerimus Prisc.: quaeremus p rell.

628 Vortumni Asc.: Vertumni Prisc.: vertuni p: vertuni qr

629 quin in uno coni. Halm

630 tu om. Prisc., secl. Iord.

631 diiunctus π: disiunctus bδ (iv, §§103, 117)

632 furtorum tuorum Prisc.

633 ferrent viderunt p

634 re vera add. Prisc.

635 sint Ern., Kays.: sunt p rell.

636 id quod π: quod b rell.

637 appellem π: dicam Asc.

638 ab nobis pq et (corr. ex ab omnibus) r

639 ipsum p rell.: istum ipsum Prisc.

640 eius modi iud. pq Prisc.: iud. eius modi bδ

641 sit pr Asc., Prisc.: est codd. pler.

642 conflagravit pq: -arit rδ

643 mutando interpolando pq: post mutando habent brδ curando ne litura appareat, quae verba reperiuntur in margine cod. p (manu prima scripta

644 possit π: posset bδ

645 subsortitionem Asc.: sortitionem p rell. (i, §51)

646 suae V: om. p rell.: v. Am. J. Ph. xxvi. 416 ego nisi V: nisi ego p rell. (ii, §64)

647 atque hominum Vπ: et hom. b rell. (v. Iordanum ad loc.

648 vestra Vπb: nostra Asc. (Div. §73)

649 copiam codd.: potestatem Asc.

650 largissime codd.: -am Asc.

651 factam codd.: fieri Asc.

652 oportebat quos V: oportebat erepta esset facultas eorum quos p rell.: v. Am. J. Ph. l. c.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EDICTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), THENSAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), USUCAPIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DIA´NIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SICI´LIA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: