[49]
quid? Eupolemo Calactino, homini nobili, Lucullorum1
hospiti ac perfamiliari, qui nunc apud exercitum cum
L. Lucullo est, non idem fecit? cenabat apud eum;
argentum ille ceterum purum adposuerat, ne purus ipse
relinqueretur, duo pocula non magna, verum tamen cum
emblemate. hic tamquam festivum acroama, ne sine corollario
de convivio discederet, ibidem convivis spectantibus
emblemata evellenda curavit.
neque ego nunc istius facta2 omnia enumerare conor,
neque opus est nec fieri ullo modo potest: tantum unius
cuiusque de varia improbitate generis indicia apud vos et
exempla profero. neque enim ita se gessit in his rebus
tamquam rationem aliquando esset redditurus, sed prorsus
ita quasi aut reus numquam esset futurus, aut, quo plura
abstulisset, eo minore periculo in iudicium venturus esset;
qui haec quae dico iam non occulte, non per amicos atque
interpretes, sed palam de loco superiore ageret pro imperio
et potestate.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.