previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11% of the text is displayed below. If you wish to view the entire text, please click here

M. Tulli Ciceroni Actionis in C. Verrem Secundae Liber Secundus

De Praetura Siciliensi

multa mihi necessario, iudices1, praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de his2 rebus quae meae fidei commissae sunt dicere. recepi enim causam Siciliae: ea me ad hoc negotium provincia attraxit. ego tamen hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo sum aliquanto amplius. suscepi enim causam totius ordinis, suscepi3 causam rei publicae, quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam diligens ac4 firmus accusator ad iudicium veniret5. [2] quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum6 est relictis ceteris eius furtis atque7 flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim.

atque8 antequam de incommodis Siciliae dico9, pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicenda10. nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicavit. prima omnium, id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent. [3] itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis11 tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum classibus nostris pateret.quare P. Africanus Carthagine12 deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima conlocaret. [4] denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam Syracusas, ā€”quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur,ā€”cum13 vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur. [5] itaque ad omnis res sic illa14 provincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese posset efferre, id non apud nos15 nasci, sed domi nostrae conditum iam16 putaremus. deberet non ad diem dedit? quando id quod opus esse putaret non ultro pollicita est? quando id quod imperaretur recusavit? itaque ille M. Cato sapiens cellam penariam rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat17. nos vero experti sumus Italico maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse; nam sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditando18, maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit. [6] quid? illa quae forsitan ne sentiamus19 quidem, iudices, quanta sunt! quod multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam fidelem fructuosamque provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium conlocare; quod commodum non mediocre rei publicae20 est, tantum civium21 numerum tam prope a22 domo tam bonis fructuosisque rebus detineri23. [7] et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque provinciae, quem ad modum vos propinquis24 vestris praediis maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas est25 huiusce provinciae. iam vero hominum ipsorum, iudices, ea patientia virtus frugalitasque est ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non ad26 hanc quae nunc increbruit27 videantur28 accedere: nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia, nulla luxuries29, contra summus labor in publicis privatisque rebus, summa parsimonia30, summa diligentia. sic porro nostros homines diligunt ut iis31 solis neque publicanus neque negotiator odio sit. [8] magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum praesidiumque vestrum publico consilio confugerint32, tametsi et33 illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut salvi esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur, et post34 M. Antoni infinitum illud imperium senserant. sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent. [9] in neminem civitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in genere peccasset. sed cum perferre non possent luxuriem, crudelitatem, avaritiam, superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illius35 iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si vobis indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis, urbis ac36 sedes suas relinquere37, quandoquidem agros38 iam ante istius iniuriis exagitati reliquissent. [10] hoc consilio ab39 L. Metello legationes universae petiverunt ut quam primum isti succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae non postulata sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt. fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque cognorant40, prope de vitae meae statu dolore ac lacrimis suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam accusationis suscepisse videor. [11] postremo ex tota provincia homines41 nobilissimi primique publice privatimque venerunt, gravissima atque amplissima42 quaeque civitas vehementissime suas iniurias persecuta est.

at quem ad modum, iudices, venerunt? videor enim mihi43 iam liberius apud vos44 pro Siculis loqui debere quam forsitan ipsi velint: saluti45 potius eorum46 consulam quam voluntati. ecquem existimatis umquam ulla47 in provincia reum absentem1 contra inquisitionem accusatoris tantis opibus48, tanta cupiditate esse defensum? quaestores utriusque provinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi49 praesto fuerunt: [12] his50 porro qui successerunt, vehementer istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus acres contra me fuerunt. videte quid potuerit qui quattuor in una51 provincia quaestores studiosissimos defensores propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, provinciam fuisse52. minari Siculis si decrevissent53 legationes quae contra istum dicerent54, minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.

[13] quae cum omnia facta sint55, tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit. eius autem legationis principem, civitatis nobilissimum civem56, C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo57! atque ea ipsa civitas qua ratione isti58 amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint59, eas ipsas causas satis60 iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat. [14] vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii61 qui contra istum legati decreti erant62, et63 testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. quod ego in64 paucis tamen usu venisse non moleste tuli65, quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud vos haberet, cum videretis66 nulla vi retineri, nullo periculo prohiberi potuisse67 quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque sociorum. [15] nam quod fortasse non68 nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat69, demonstrabitur. intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse70 et fuisse.

at enim istum Siculi soli71 persequuntur: cives Romani qui negotiantur in Sicilia72 defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. primum, si ita73 esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret. [16] sed intellegere potuistis priore actione civis Romanos honestissimos ex Sicilia plurimis maximisque74 de rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas scirent esse aliis75 factas, pro testimonio dicere. ego hoc quod intellego, iudices, sic confirmo. videor mihi gratum fecisse Siculis quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis76, periculo sim77 persecutus: non minus hoc gratum me nostris civibus intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum fortunarumque suarum salutem in istius damnatione consistere. [17] quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso quin ita me audiatis ut, si cuiquam78 generi hominum sive Siculorum sive nostrorum civium, si cuiquam79 ordini sive aratorum sive pecuariorum80 sive mercatorum probatus sit, si non horum omnium communis hostis praedoque fuerit, si cuiquam denique in re umquam ulla81 temperarit82, ut vos quoque ei83 temperetis.

qui simul atque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim Romae, ab urbe84 antequam proficisceretur, quaerere ipse secum et agitare85 cum suis coepit quibusnam rebus in ea provincia maximam uno anno pecuniam facere posset. nolebat in agendo discere,ā€”tametsi non86 provinciae rudis erat et tiro: sed Siciliae87 paratus88 ad praedam meditatusque venire cupiebat. [18] O praeclare coniectum a89 vulgo in illam provinciam omen communis famae atque sermonis, cum ex nomine istius quid iste90 in provincia facturus esset perridicule91 homines augurabantur! etenim quis dubitare posset, cum istius in quaestura fugam et furtum recognosceret, cum in legatione oppidorum fanorumque spoliationes cogitaret, cum videret in foro latrocinia praeturae, qualis iste in quarto actu improbitatis futurus esset?atque ut intellegatis eum Romae quaesisse non92 modo genera furandi, sed etiam nomina certissima93, accipite argumentum quo facilius de singulari eius impudentia existimare possitis.

[19] quo die Siciliam attigitā€”videte94 satisne paratus ex illo omine urbano ad everrendam95 provinciam venerit,ā€”statim Messana litteras Halaesam mittit (quas ego istum in Italia conscripsisse96 arbitror; nam simul atque e navi egressus est dedit97), Halaesinus ad se Dio continuo veniret; se de hereditate velle cognoscere quae eius filio a propinquo homine, Apollodoro Laphirone98, venisset. [20] ea erat, iudices, pergrandis pecunia. hic est Dio, iudices, nunc beneficio Q. Metelli civis Romanus factus; de quo multis viris primariis testibus multorumque tabulis vobis priore actione satis factum est, HS deciens99 numerata100 esse ut eam causam, in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset101 esse, isto cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum equarum102 abactos, argenti vestisque stragulae domi quod fuerit esse direptum103; ita HS deciens104 Q. Dionem, quod hereditas ei venisset105, nullam aliam ob causam perdidisse. [21] quid? haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat? eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae106, eodem quo M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore107. quid? tum108 nemo molestus Dioni fuerat? non plus quam Liguri Sacerdote praetore. quid? tum ad Verrem quis detulit? nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum praesto fuisse.ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem; heredem109 statuas iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. tametsi positae essent ex testamento, tamen putabat110, quoniam Veneris nomen esset, causam calumniae111 se reperturum. [22] itaque adponit qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. non enim quaestor petit, ut est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote112 praetore condemnatus iniuriarum; etenim erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non posset. hunc hominem113 Veneri absolvit, sibi condemnat. maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius a Dione quod non licebat, quam venerem quod non debebatur auferre.

[23] quid ego hic nunc Sex.114 Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam Dionis egit115, qui omnibus rebus interfuit, hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac pudentissimi116? quid L. Caecili, L. Liguris117, T. Manili118, L. Caleni? quorum omnium testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. dixit hoc idem M. Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante cognosse119. [24] quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus es? nova tibi haec sunt? inopinata120? nunc primum hoc aures tuae121 crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex122 socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, audisti? nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio? recita123. TESTIMONIA124 LVCVLLI, CHLORI, DIONIS.satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam profectus esset125, Veneris nomine quaesisse videtur?

[25] accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam. Sosippus et Philocrates126 fratres sunt Agyrinenses. Horum pater abhinc duo127 et xx annos est mortuus; in cuius testamento, quodam loco si commissum quid esset, multa erat Veneri. ipso vicensimo128 anno129, cum tot interea130 praetores, tot quaestores, tot calumniatores in provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita est131. causam132 Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium133 accipit, fere ad134 HS135 cccc milia, a136 duobus fratribus. multorum testimonia137 audistis antea. vicerunt Agyrinenses fratres ita ut egentes inanesque discederent.

[26] at enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae ista defensio est138? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est139. Verres calumniatorem140 adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant141. tu mihi ita defendas, 'non est ista Verri numerata pecunia?' adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. quae vis erat in142 Volcatio tanta ut HS cccc milia

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: