[39]
nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere1 voluerint, sed quid ipsis in tali re
metuendum sit cogitare. commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo
necessitudinis nomine. nam eum qui2 palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non3 exsistit, verum etiam
opprimit antequam prospicere atque explorare
potueris. itane vero?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.