[13]
qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi
iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas,
quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad
alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis
conceditur temporum1, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis,
quantum denique alveolo2, quantum pilae, tantum mihi
egomet ad haec studia recolenda sumpsero? atque id eo3
mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque
crescit oratio et facultas quae, quantacumque est4 in me, numquam
amicorum periculis defuit. quae si cui levior videtur,
illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam
sentio.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.