previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [15]

quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?' difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid1 respondeam. ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et2 naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina3 quam sine natura valuisse doctrinam. atque idem ego hoc4 contendo, cum ad naturam eximiam et5 inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque6 doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere. [16] ex hoc esse7 hunc8 numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos9 homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M.10 Catonem illum senem; qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque11 virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent. quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem12 humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at13 haec studia adulescentiam acuunt14, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium15 ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. [17]

quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus.


1 quod GEea

2 sine doctrina et Schütz: et (om. p: etiam bχ1) sine doctrina codd.

3 naturae ... doctrina om. Ee

4 hoc GEe: om. cett.

5 et GEe: atque cett.

6 oratio ςb1gp conformatio GE: confirmatio cett.

7 esse om. e

8 hunc illum Garatoni

9 modestissimos ςbg

10 M. suppl. Manutius

11 -que om. GEe

12 animadversionem (animi adv. e) codd.: corr. Bonamicus (Muretus Var. Lect. xii. 15)

13 at GEe: om. cett.

14 acuunt Gulielmius: agunt codd.: alunt ed. Hervag.

15 profugium Gap

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: