previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur, Gabini1, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. his igitur in2 tabulis nullam lituram in nomine3 A. Licini videtis. [10] quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate dubitetis4, praesertim cum aliis quoque in5 civitatibus fuerit ascriptus? etenim cum mediocribus multis et6 aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito7 civitatem in Graecia8 homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis9 artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse10! quid? cum11 ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt12, hic qui ne13 utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur? [11] census nostros requiris. scilicet14; est15 enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, superioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia, primis Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam16. sed, quoniam census non ius civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census ita se iam tum gessisse, pro cive17, eis18 temporibus is quem19 tu criminaris ne ipsius quidem iudicio in civium Romanorum iure esse versatum et testamentum saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule20.


1 Gabini GEe: Gabii cett.

2 in suppl. Eberhard

3 nomine eςbgχ2: nomen cett.

4 dubitatis GEa

5 in om. χ1, del. Lambinus

6 et om. Eχ

7 gratuito gravat in (sup. lin. vel gratuito) G: vel gratuito gravat Ee: haud gravatim E. Thomas

8 in Graecia Graii Madvig

9 scaen. G2ς: scen. cett.

10 noluisse sed credendum est Ee

11 cum del. Eberhard

12 irrepserint Manutius

13 ne c: nec (non a) cett.

14 requiris scilicet.

15 Est codd.: corr. Manutius

16 censeam GEea

17 pro cive del. Richter

18 iis Manutius: his codd. is suppl. C. Fr. Müller

19 quem Garatoni: quae (-e) codd.

20 pro consule Graevius: praetore consule E: praetore (p. r. Ge) et consule cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: