[18]
quotiens ego hunc Archiam vidi,
iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc
novo genere dicendi tam diligenter attenditis—quotiens ego
hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum
optimorum versuum de eis1 ipsis rebus quae tum agerentur2
dicere ex tempore, quotiens3 revocatum eandem rem
dicere commutatis verbis atque sententiis! quae vero accurate
cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum
scriptorum laudem perveniret4. hunc ego non diligam, non
admirer, non omni ratione defendendum putem? atque5
sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum
rerum studia ex6 doctrina et praeceptis et arte constare,
poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi
divino quodam spiritu inflari7. qua re suo iure noster ille
Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo
dono atque munere commendati8 nobis esse videantur9.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.