previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. quis nostrum tam animo agresti1 ac duro fuit ut Rosci morte nuper non commoveretur2? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos3 animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus4? [18] quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditisquotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis5 ipsis rebus quae tum agerentur6 dicere ex tempore, quotiens7 revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniret8. hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? atque9 sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex10 doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari11. qua re suo iure noster ille Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati12 nobis esse videantur13. [19] sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atque14 solitudines voci15 respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum16 vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius17 in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.


1 quis animo tam agresti et Schol.

2 morte non moveretur Schol.

3 nos hos Ernesti

4 negligimus aςgp

5 iis χk, ed. V: his cett.

6 agebantur b2

7 quotiens ego G

8 perveniret GEe: pervenirent cett.

9 atque GEe: atqui cett.

10 ex Müller: et codd.

11 inflammari b2: afflari ed. V

12 commodati Gulielmius

13 videntur Ee

14 atque Quintil. (quinque locis): et codd.

15 voci Quintil.: voce codd.

16 Chii suum Chii sibi P. Thomas

17 eius ei Lambinus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: