previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [30] an vero tam parvi1 animi videamur esse2 omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? an3 statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt4; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne5 multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? ego vero omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. haec vero sive6 a meo sensu post mortem afutura7 est8, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam animi9 mei partem pertinebit10, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector. [31]

qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate11, ingenio autem tanto quantum12 id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis13 expetitum esse videatis, causa vero eius14 modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. quae cum ita sint, petimus15 a vobis, iudices, si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis16 commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani17 res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis18 daturum esse profitetur, quique est ex19 eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque20 dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur. [32]

quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus; quae a foro aliena21 iudicialique22 consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipso23 studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo qui iudicium exercet certo24 scio.


1 pravi Ee

2 esse om. E

3 an an cum b2χ

4 reliquerint Manutius

5 nonne non Lambinus

6 sive om. GEea

7 afut. G: abfut. (affut. Ee) cett.

8 est GEea: sunt cett.

9 animi om. cod. Vrsini

10 pertinebunt bp2χς

11 venustate codd.: corr. Muretus

12 quantum ς mg., ς, Sylvius: quanto cett.

13 iudiciis Madvig: ingeniis codd.

14 huius E

15 petimus om. G

16 ingeniis GEe: negotiis cett.

17 Romani om. G

18 laudis GEeaχ2: laudum cett.

19 quique est ex scripsi: quique est k, Angelius: isque est cett.: estque ex Madvig

20 itaque atque Ek

21 a foro aliena Garatoni: firme (fer-ak) a me codd.: forensi aliena Halm (cf. § 3)

22 iudiciali (sine -que) ek

23 de ipso ed. V: de ipsius codd.: de meo atque ipsius Lambinus

24 certo G: certe cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: