previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. quaere argumenta, si quae1 potes; numquam enim hic2 neque suo neque amicorum iudicio revincetur3. [12]

quaeres4 a nobis, Gratti5, cur tanto opere6 hoc homine7 delectemur. quia suppeditat nobis ubi et animus ex8 hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant. an tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? ego vero fateor me his studiis esse deditum. ceteros pudeat, si qui ita se9 litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis10 neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre; me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo, iudices, ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit11 aut denique somnus retardarit? [13] qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum12, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo13, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? atque id eo14 mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque est15 in me, numquam amicorum periculis defuit. quae si cui levior videtur, illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio. [14] nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsili16 parvi esse ducenda, numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem17. sed pleni omnes sunt18 libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet19. quam multas nobis imagines non solum ad intuendum verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt! quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.


1 quae GEe: qua cett.

2 hic om. Ea

3 convincetur Lambinus

4 quaeris ab

5 Gratti GEe: grachi a: gracche (-ce ςbg) cett.

6 tanto opere Ge: tantopere cett.

7 hoc nomine E

8 et animus ex (om. ex χ1) b2χ2: et (om. ea) enim lex GEeagp: et enim (om. enim k) vox cett.

9 se ita ςbgpς

10 iis c2, Madvig: his cett.

11 avocaverit G

12 temporis b1

13 alveolo GEe: aleae cett.

14 id eo Nauck: hoc adeo GEea: hoc ideo cett.

15 est χk: om. cett. (post me suppl. Angelius

16 exilia GEe

17 coniecissem Halm

18 sunt omnes Eeχ sapientium Gep: sapientum cett.

19 accenderet Eeχς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: