[15]
quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum
virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers
laudibus eruditi fuerunt?' difficile est hoc de omnibus
confirmare, sed tamen est certum quid1 respondeam. ego
multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina,
et2 naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et
moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo,
saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina3
quam sine natura valuisse doctrinam. atque idem ego hoc4
contendo, cum ad naturam eximiam et5 inlustrem accesserit
ratio quaedam conformatioque6 doctrinae, tum illud nescio
quid praeclarum ac singulare solere exsistere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.