[10]
quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate
dubitetis1, praesertim cum aliis quoque in2 civitatibus fuerit
ascriptus? etenim cum mediocribus multis et3 aut nulla
aut humili aliqua arte praeditis gratuito4 civitatem in Graecia5
homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut
Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis6 artificibus
largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse7!
quid? cum8 ceteri non modo post civitatem datam
sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum
municipiorum tabulas inrepserunt9, hic qui ne10 utitur quidem
illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem
esse voluit, reicietur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.