previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. interim satis longo1 intervallo, cum esset cum M. Lucullo2 in Siciliam profectus et cum3 ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit. [7] data est civitas Silvani4 lege et Carbonis: “si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi.” Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud praetorem [8] Q. Metellum, familiarissimum suum. si nihil aliud nisi de civitate ac5 lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. quid enim horum infirmari, Gratti6, potest? Heracleaene esse tum7 ascriptum negabis? adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse8 sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius9 iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt10; qui hunc ascriptum Heracliae esse11 dicunt. hic tu tabulas12 desideras13 Heracliensium publicas14, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? est ridiculum ad ea quae habemus15 nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare. [9] an16 domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante17 civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? an18 non est professus? immo vero eis19 tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.


1 longo satis ςg

2 M. Schütz: L. codd.

3 et cum et Lag. 9

4 Sillani (Sila-G) codd.: corr. Hotoman

5 ac hac Puteanus

6 Gratti Bücheler (ita § 12 GEe): gratis (gracche b2: a gracchis ς) codd.

7 tum tamen a: eum c: civem eum k: tu eum Halm

8 audisse GEe: audivisse cett.

9 qui huius Naugerius (2)

10 venerunt del. Mommsen

11 Heracliae esse Lambinus: Heracliensem codd.

12 tabulas ςb1p, Schol.: tabellas cett.

13 desideres Schol.

14 publicas om. Schol.

15 habemus videmus G

16 an GEe: at (ad a) cett.

17 ante χ: om. cett. civitatem datam GEea: civitate data (-am p1) cett.

18 an G1Eepk: at cett.

19 iis Manutius: his codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: