[24]
quam multos scriptores rerum
suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque
is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset:
'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum
praeconem inveneris1!' et vere. nam, nisi Ilias2 illa exstitisset,
idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen
etiam obruisset. quid? noster hic Magnus qui cum virtute
fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum,
scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit,
et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine
quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis
magno illud clamore approbaverunt?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.