previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3.

nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis1 artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiaenam ibi natus est loco nobilicelebri quondam urbe2 et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria coepit3. post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia4 sic eius adventus celebrabantur5 ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque6 superaret. [5] erat Italia tum7 plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae8 non neglegebantur. itaque hunc9 et Tarentini et Locrenses10 et Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt. hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo. nactus est primum consules eos quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset. statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum11 suam receperunt. dedit etiam hoc12 non solum lumen13 ingeni ac litterarum verum etiam naturae atque virtutis ut domus, quae huius adulescentiae prima favit14, eadem esset familiarissima senectuti. [6] erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio15 filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant.


1 iis ς: his cett.

2 in urbe Rinkes

3 coepit Ernesti: contigit (-ingit e) codd.

4 cunctaeque Graeciae codd.: corr. Puteanus

5 celebrabatur ap2: celebrantur Eeb

6 admirationemque GEe

7 tum GEeb1g: tunc cett.

8 rei p. b2, ed. R: populi R. cett.

9 hunc unum Schol.

10 et Locrenses suppl. Luterbacher e § 10 (om. Schol.

11 domum Geab2: in domum cett.

12 dedit etiam hoc scripsi: sed etiam (est b2, et ς) hoc codd.: est iam hoc Garatoni: specimen etiam hoc Madvig

13 lumen (i. e. lum~) supplevi

14 favit Madvig: fuerit (fuit ςb1gpς) codd.: faverit Weiske

15 Pio eius Lambinus (contra Schol.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: