previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui et1 voluntate et legibus noster est repudiamus2, praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? nam et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui durior ad haec studia videbatur iucundus fuit. [20] neque enim quisquam est3 tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium4 facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod5 acroama6 aut cuius vocem libentissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.' itaque ille Marius item7 eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari. [21] Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique8 versatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et9 regione10 vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque11 totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis est12, incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. quae13 quorum ingeniis efferuntur14, ab eis populi Romani fama celebratur. [22] carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. at eis15 laudibus certe non solum ipse qui laudatur16 sed etiam populi Romani nomen ornatur. in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. omnes denique illi maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur.


1 qui et b2k: qui ab1: et qui cett.

2 repudiabimus Lag. 9, Naugerius (1)

3 est om. e, post enim hab. ςbg

4 praeconium facile k, Angelius: facile praeconium cett. (cf. Zielinski p. 204)

5 quod qualia carmina quod Ee

6 ACROAMA ς: ἀκρόαμα b mg.: om. p in lac.

7 item om. ςbgς

8 mari terraque G

9 natura et Mommsen: naturae (-ra ebχς) codd.

10 regionis bχς

11 atque GEeb: ac cett.: atque e Halm

12 est Heumann: et codd.

13 quae G1Ee: quia cett. (G2

14 efferuntur Görenz: haec (hec aςbg) feruntur codd.: ecferuntur Stürenberg

15 ex marmore. At iis Fascitellus: et marmoratis codd.: ex marmore; cuius Mommsen

16 ipse ... laudatur GEeab2: ipsi ... laudantur (-atur p) cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: