previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. ipsi illi philosophi etiam in eis1 libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo2 praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se3 ac se4 nominari volunt5. [27] Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum6 aditus exornavit suorum. iam vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. qua re, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati7 iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere. [28]

atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis8 atque9 imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi10. nullam11 enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices12, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in13 laboribus exerceamus? [29] certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est14, isdem omnis cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam15 commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.


1 in iis Madvig: in his Ammianus xxii. 7: illis (in illis χ2k) codd.

2 ut in eo ipso quo Ammianus

3 de se se Lambinus

4 se Ammianus: om. codd.

5 velint Ammianus

6 monu. eabpc: moni. cett.

7 togati σχς, p mg.: locati cett.

8 huiusce ς urbis suppl. Naugerius (1)

9 atque E: aeque (om. ςk) cett.

10 adornavi Klotz: adoravi schol.: adortavi Ge: adhortatus sum E: hortavi aςb1gp: hortatus sum (fui ς) b2χς

11 nulla codd: corr. ed. V

12 iudices unum G

13 in om. χ

14 est isdem iste isdem (in idem a) GEea

15 dimetiendam Manutius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: