previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Cluvius Puteolanus valde me observat valdeque est mihi familiaris. is ita sibi persuadet, quod in tua provincia negoti habeat nisi te provinciam obtinente meis commendationibus confecerit, id se in perditis et desperatis habiturum. nunc quoniam mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponitur, ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis officiis, ita tamen ut tibi nolim molestus esse. Μυλασεῖς et Ἀλαβανδεῖς pecuniam Cluvio debent. dixerat mihi Euthydemus, cum Ephesi essem, se curaturum ut ecdici a Mylasinis Romam mitterentur. id factum non est. legatos audio missos esse, sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit. qua re peto a te ut et eos et Ἀλαβανδεῖς iubeas ecdicos Romam mittere. [2] praeterea Philocles Alabandensis ὑποθήκας Cluvio dedit. eae commissae sunt. velim cures ut aut de hypothecis decedat easque procuratoribus Cluvi tradat aut pecuniam solvat, praeterea Heracleotae et Bargylietae, qui item debent, aut pecuniam solvant aut fructibus suis satis faciant. [3] Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam habuisse. id velim cognoscis et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut usurae Cluvio instituto tuo conserventur.

his de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn. Pompei etiam, nostri necessari, et quod is magis etiam mihi labo rare videtur quam ipse Cluvius ; cui satis factum esse a nobis valde volo. his de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: