This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis impetravisse ; qui etsi te aliqua necessitudine attingunt, tamen tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse tributurum meis, praesertim cum ego pro his unis petam, habeam autem qui simili causa laborent compluris necessarios. hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi adfirmanti credas velim me huic municipio debere plurimum ; nullum umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipi studium in me exstiterit singulare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.