This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] de reliquo mihi me hercule diu dubium fuit quid ad te potissimum scriberem. ius enim quem ad modum dicas clarum et magna cum tua laude notum est ; nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius instituto tuo dicere. sed tamen cum me non fugiat quanta' sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate, gravitate, clementia, qua te esse inter omnes constat, peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis ut voluntate, auctoritate, studio tuo perficias ut M. Anneius intellegat te et sibi amicum esse (quod non dubitat ; saepe enim mecum locutus est) et multo amiciorem his meis litteris esse factum. in tuo toto imperio atque provincia nihil est quod mihi gratius facere possis ; nam apud ipsum gratissimum hominem atque optimum virum quam bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.