This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] caput illud est ut Lysonem, quem ego virum optimum a gratissimumque cognovi, recipias in necessitudinem tuam. quod si feceris, non dubito quin in eo diligendo ceterisque postea commendando idem quod ego sis iudici et voluntatis habiturus. quod cum fieri vehementer studeo tum etiam illud vereor ne, si minus cumulate videbere fecisse aliquid eius causa, me ille neglegenter scripsisse putet, non te oblitum mei. quanti enim me faceres cum ex sermonibus cotidianis meis tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.