This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] doctum igitur hominem cognovi et studiis optimis deditum, idque a puero ; nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine meo iudicio eruditissimo, multum a puero fuit. nunc autem incensus studio rerum tuarum eas litteris Graecis mandare cupiebat. posse arbitror ; valet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi litterarumque versatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit. habes opinionis meae testimonium, sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudentia iudicabis. et tamen, quod negaveram, commendo tibi eum. quicquid ei coin-modaveris, erit id mihi maiorem in modum gratum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.