This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam habuisse. id velim cognoscis et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut usurae Cluvio instituto tuo conserventur. his de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn. Pompei etiam, nostri necessari, et quod is magis etiam mihi labo rare videtur quam ipse Cluvius ; cui satis factum esse a nobis valde volo. his de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.