This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] sin autem propter verecundiam suam minus se tibi obtulit aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est cur maioris commendationis indigeat, sic tibi eum commendo, ut neque maiore studio quemquam neque iustioribus de causis commendare possim, faciamque id quod debent facere ii qui religiose et sine ambitione commendant ; spondebo enim tibi vel potius spondeo in meque recipio eos esse M'. Curi mores eamque cum probitatem tum etiam humanitatem, ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi sit cognitus, dignum sis existimaturus. mihi certe gratissimum feceris, si intellexero has litteras tantum, quantum scribens confidebam, apud te pondus habuisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.