This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] C. Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Aviani, patroni sui, nomine ; nec liberalius nec honorificentius potuisse tractari nec se praesentem nec rem familiarem absentis patroni sui. id mihi cum iucundum est eorum causa, quos tibi ego summa necessitudine et summa coniunctione adductus commendaveram, quod M. Aemilius unus est ex meis familiarissimis atque intimis maxime necessarius, homo et magnis meis beneficiis devinctus et prope omnium, qui mihi debere aliquid videntur, gratissimus, tum multo iucundius te esse in me tali voluntate, ut plus prosis amicis meis quam ego praesens fortasse prodessem, credo, quod magis ego dubitarem quid illorum causa facerem, quam tu quid mea.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.