This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in Hellesponto, primum ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana civitas decrevit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controversia, deinde, si quid habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam διοίκησιν reicias. sed non mihi videor, cum tibi totum hominem diligentissime commendarim, singulas ad te eius causas perscribere debere. summa illa est : quicquid offici, benefici, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me ipsum atque in rem meam contulisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.