This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] sed hanc commendationem quam his litteris consignare volui, scito esse omnium gravissimam ; nam P. Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. eius ego studio vix videor mihi satis facere posse, si utar verbis iis, quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus ; nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere. ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.