This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] huic ego tantum modo aditum ad tuam cognitionem patefacio et munio ; cognitum per te ipsum, quae tua natura est, dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis. peto igitur a te ut his litteris lectis recipias eum in tuam fidem, polliceare omnia te facturum mea causa. de reliquo si, id quod confido fore, dignum eum tua amicitia hospitioque cognoveris, peto ut eum complectare, diligas, in tuis habeas. erit id mihi maiorem in modum gratum. vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.